PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM
DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD PERPETUAM REl
MEMORIAM
DECRETUM DE APOSTOLATU
LAICORUM
« Apostolicam Actuositatem »
AAS 58 (1966) 837-864
Prooemium
1. APOSTOLICAM ACTUOSITATEM populi Dei impensiorem reddere
volens,[1]
Sacrosancta Synodus sollicite se vertit ad christifideles laicos, quorum partes
in missione Ecclesiae proprias et omnino necessarias iam aliis in locis
commemoravit.[2]
Apostolatus enim laicorum, ex ipsa eorum christiana vocatione promanans, numquam
potest in Ecclesia deficere. Quam spontanea fuerit huiusmodi actuositas in
primordiis Ecclesiae, quamque frugifera, ipsae Sacrae Litterae luculenter
demonstrant (cf. Act. 11, 19-21; 18, 26; Rom. 16, 1-16; Phil. 4, 3).
Nostra autem tempora non minorem exigunt zelum laicorum,
immo condiciones hodiernae omnino impensiorem et latiorem poscunt apostolatum
eorum. Augescens enim in dies numerus hominum, scientiarum atque technicarum
artium progressus, arctiores inter homines necessitudines non solum in immensum
dilatarunt apostolatus laicorum spatia, magna ex parte ipsis tantum aperta,
verum etiam nova suscitarunt problemata quae eorum sollertem curam studiumque
expostulant. Eo urgentior huiusmodi apostolatus redditur quatenus autonomia
multarum provinciarum vitae humanae plurimum, uti par est, succrevit, [838]
aliquando cum quadam abscessione ab ordine ethico ac religioso et gravi
discrimine vitae christianae. Insuper multis in regionibus in quibus sacerdotes
admodum pauci sunt vel, ut quandoque accidit, debita ministerii libertate
privantur, sine laicorum opera Ecclesia vix posset praesens et actuosa esse.
Huius multiplicis urgentisque necessitatis signum est evidens operatio Spiritus
Sancti laicos hodie magis magisque propriae responsabilitatis conscios reddentis
eosque ad servitium Christi et Ecclesiae ubique incitantis.[3]
Hoc in decreto Concilium apostolatus laicorum naturam,
indolem et varietatem illustrare intendit, necnon principia fundamentalia
enuntiare instructionesque pastorales tradere ad eiusdem efficacius exercitium;
quae omnia tamquam normae habeantur in recognoscendo iure canonico quod ad
laicorum apostolatum attinet.
CAPUT I
De vocatione
laicorum ad apostolatum
2. Ad hoc nata est Ecclesia ut regnum Christi ubique
terrarum dilatando ad gloriam Dei Patris, omnes homines salutaris redemptionis
participes efficiat,[4]
et per eos mundus universus re vera ad Christum ordinetur. Omnis navitas
Corporis Mystici hunc in finem directa apostolatus dicitur quem Ecclesia per
omnia sua membra, variis quidem modis, exercet; vocatio enim christiana, natura
sua, vocatio quoque est ad apostolatum. Sicut in viventis corporis compage,
nullum membrum mere passive sese gerit, sed simul cum vita corporis eiusdem
operositatem quoque participat, sic in corpore Christi, quod est Ecclesia,
totum corpus «secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum
corporis facit» (Eph. 4, 16). Quinimmo tanta est in hoc corpore connexio et
membrorum compactio (cf. Eph. 4, 16), ut membrum quod ad augmentum corporis secundum
suam mensuram non operatur, nec Ecclesiae nec sibi prodesse dicendum sit.
Est in Ecclesia diversitas ministerii, sed unitas
missionis. Apostolis eorumque successoribus a Christo collatum est munus in
ipsius nomine et potestate docendi, sanctificandi et regendi. At laici, muneris
sacerdotalis, prophetici et regalis Christi participes effecti, suas partes in
missione totius [839] populi Dei explent in Ecclesia et in mundo.[5]
Apostolatum reapse exercent sua operositate ad evangelizationem ac
sanctificationem hominum et ad rerum temporalium ordinem spiritu evangelico
perfundendum ac perficiendum, ita ut eorum operositas in hoc ordine testimonium
Christi manifeste perhibeat et ad salutem hominum inserviat. Cum vero laicorum
statui hoc sit proprium ut in medio mundi negotiorumque saecularium vitam
agant, ipsi a Deo vocantur ut, spiritu christiano ferventes, fermenti instar in
mundo apostolatum suum exerceant.
3. Laici officium et ius ad apostolatum obtinent ex ipsa
sua cum Christo Capite unione. Per Baptismum enim corpori Christi mystico
inserti, per Confirmationem virtute Spiritus Sancti roborati, ad apostolatum ab
ipso Domino deputantur. In regale sacerdotium et gentem sanctam (cf. I Pt. 2,
4-10) consecrantur, ut per omnia opera spirituales offerant hostias et ubique
terrarum Christo testimonium perhibeant. Sacramentis autem, praesertim SS.
Eucharistia, communicatur et alitur illa caritas quae veluti anima est totius
apostolatus.[6]
Apostolatus in fide, spe et caritate exercetur quas
Spiritus Sanctus in cordibus omnium Ecclesiae membrorum diffundit. Immo
praecepto caritatis, quod est maximum mandatum Domini, omnes christifideles
urgentur ad procurandam gloriam Dei per adventum regni eius, et vitam aeternam
omnibus hominibus ut cognoscant solum Deum verum et quem misit Iesum Christum
(cf. Io. 17, 3).
Omnibus igitur christifidelibus onus praeclarum imponitur
adlaborandi ut divinum salutis nuntium ab universis hominibus ubique terrarum
cognoscatur et accipiatur.
Ad hunc apostolatum exercendum Spiritus Sanctus, qui
populi Dei sanctificationem per ministerium et sacramenta operatur, fidelibus
peculiaria quoque tribuit dona (cf. I Cor. 12, 7), ea «dividens singulis prout
vult» (I Cor. 12, 11), ut «unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum
illam administrantes» sint et ipsi «sicut boni dispensatores multiformis
gratiae Dei» (I Pt. 4, 10), in aedificationem totius corporis in caritate (cf.
Eph. 4, 16). Ex horum charismatum, etiam simpliciorum, acceptione, pro
unoquoque credentium ius et officium oritur eadem in bonum hominum et
aedificationem Ecclesiae exercendi in Ecclesia et in [840] mundo, in libertate
Spiritus Sancti, qui «ubi vult spirat» (Io. 3, 8), et simul in communione cum
fratribus in Christo, maxime cum pastoribus suis, quorum est de eorum germana
natura et ordinato exercitio iudicium ferre, non quidem ut Spiritum extinguant
sed ut omnia probent et quod bonum est teneant (cf. I Thess. 5, 12. 19. 21).[7]
4. Cum Christus missus a Patre totius apostolatus
Ecclesiae fons et origo sit, patet fecunditatem apostolatus laicorum pendere ex
ipsorum cum Christo vitali unione, dicente Domino: «Qui manet in me et ego in
eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere» (Io. 15, 5).
Haec vita intimae unionis cum Christo in Ecclesia alitur subsidiis spiritualibus,
quae omnibus fidelibus sunt communia, praesertim actuosa participatione Sacrae
Liturgiae,[8]
ita a laicis adhibenda ut hi, dum ipsa mundi officia in ordinariis vitae
condicionibus recte adimplent, unionem cum Christo a vita sua non separent, sed
suum opus iuxta voluntatem Dei exercentes in ipsa percrescant. Hac via laici
alacri et laeto animo in sanctitate progrediantur oportet, difficultates in
prudentia et patientia superare satagentes.[9]
Neque curae familiares neque alia negotia saecularia extranea debent esse a
spirituali vitae ratione, iuxta illud Apostoli: «Omne quodcumque facitis in
verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu Christi, gratias agentes Deo et
Patri per ipsum» (Col. 3, 17).
Talis vita continuum exercitium fidei, spei et caritatis
exposcit.
Lumine fidei et meditatione verbi Dei solum potest
aliquis semper et ubique dignoscere Deum in quo «vivimus et movemur et sumus»
(Act. 17, 28), in omni eventu quaerere eius voluntatem, Christum intueri in
omnibus hominibus, sive propinqui sint sive extranei, de vera significatione et
pretio rerum temporalium in seipsis et in ordine ad finem hominis recta iudicia
ferre.
Qui hanc habent fidem, in spe revelationis filiorum Dei
vivunt memores crucis et resurrectionis Domini.
In peregrinatione huius vitae, cum Christo in Deo
absconditi et a servitute divitiarum liberi, dum ad illa bona quae in aeternum
manent [841] intendunt, generoso animo totos se dedicant ad regnum Dei
dilatandum et ad ordinem rerum temporalium spiritu christiano informandum et
perficiendum. Inter adversa huius vitae in spe fortitudinem inveniunt
existimantes quod «non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram
gloriam, quae revelabitur in nobis» (Rom. 8, 18).
Caritate quae ex Deo est impulsi, ad omnes, maxime autem
ad domesticos fidei, bonum operantur (cf. Gal. 6, 10), deponentes «omnem
malitiam et omnem dolum et simulationes et invidias et omnes detractiones» (I
Pt. 2, 1) et sic ad Christum homines trahentes. Caritas autem Dei quae «diffusa
est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis» (Rom. 5, 5),
reddit laicos capaces spiritum Beatitudinum reapse exprimendi in vita sua.
Iesum pauperem secuti, bonorum temporalium nec inopia deiciuntur nec copia
inflantur; Christum humilem imitati, non efficiuntur inanis gloriae cupidi (cf.
Gal. 5, 26), sed placere Deo magis quam hominibus student, semper parati
propter Christum omnia relinquere (cf. Lc. 14, 26) et persecutionem pati
propter iustitiam (cf. Mt. 5, 10), memores verbi Domini: «Si quis vult post me
venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me» (Mt. 16, 24).
Christianam amicitiam inter se colentes, adiutorium in quacumque necessitate
sibi invicem praebent.
Haec laicorum spiritualis vitae ratio notam peculiarem
assumere debet ex statu matrimonii et familiae, coelibatus vel viduitatis, ex
condicione infirmitatis, ex activitate professionali et sociali. Ne desinant
ergo qualitates et dotes his condicionibus congruentes sibi collatas assidue
excolere, propriisque uti donis a Spiritu Sancto acceptis.
Praeterea laici, qui suam vocationem secuti, nomen
dederunt alicui ex associationibus vel institutis quae ab Ecclesia approbata
sunt, pariter peculiarem notam vitae spiritualis ipsis propriam fideliter
induere conantur.
Magni quoque faciant professionalem peritiam, sensum
familiarem et civicum atque illas virtutes quae ad sociales consuetudines
pertinent, scilicet probitatem, spiritum iustitiae, sinceritatem, humanitatem,
animi fortitudinem, sine quibus nec vera vita christiana consistere potest.
Huiusmodi vitae spiritualis et apostolicae perfectum
exemplar est Beatissima Virgo Maria, Regina Apostolorum, quae, dum in terris
vitam ageret omnibus communem, familiari cura et laboribus plenam, intime
semper cum Filio suo coniungebatur et operi Salvatoris singulari prorsus modo
cooperata est; nunc autem in caelum assumpta «materna sua [842] caritate de
fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis
versantibus curat, donec ad felicem patriam perducantur».[10]
Hanc devotissime colant omnes suamque vitam atque apostolatum eius maternae
curae commendent.
CAPUT II
De finibus
assequendis
5. Opus redemptionis Christi, dum homines salvandos de se
spectat, totius quoque ordinis temporalis instaurationem complectitur. Unde
Ecclesiae missio non solum est nuntium Christi et gratiam eius hominibus
afferendi, sed et spiritu evangelico rerum temporalium ordinem perfundendi et
perficiendi. Laici ergo, hanc Ecclesiae missionem exsequentes, apostolatum suum
exercent tam in Ecclesia quam in mundo, tam in ordine spirituali quam in ordine
temporali: qui ordines, etsi distinguuntur, in unico consilio Dei ita sunt
connexi ut ipse Deus intendat, in Christo, totum mundum reassumere in novam
creaturam, inchoative his in terris, plene in ultimo die. In utroque ordine
laicus, qui est simul fidelis et civis, una conscientia christiana continenter
duci debet.
6. Missio Ecclesiae salutem hominum spectat, fide in
Christum et gratia eius consequendam. Apostolatus ergo Ecclesiae, omniumque
membrorum eius, imprimis dirigitur ad nuntium Christi verbis et factis mundo
patefaciendum gratiamque eius communicandam. Hoc principaliter fit per
ministerium verbi et sacramentorum, speciali modo clero commissum, in quo et
laici habent suas magni momenti partes adimplendas, ut sint «cooperatores...
veritatis» (3 Io. 8). Hoc potissimum in ordine apostolatus laicorum et
ministerium pastorale mutuo se complent.
Innumerae patent laicis occasiones ad apostolatum
evangelizationis et sanctificationis exercendum. Ipsum testimonium vitae
christianae et opera bona spiritu supernaturali exercita, vim habent attrahendi
homines ad fidem et ad Deum; dicit enim Dominus: «Sic luceat lux vestra coram
hominibus ut videant opera vestra bona et glorificent Patrem vestrum qui in
caelis est» (Mt. 5, 16). [843]
Apostolatus tamen huiusmodi non in solo vitae testimonio
consistit; verus apostolus quaerit occasiones Christum verbis annuntiandi sive
non credentibus ad eos adducendos ad fidem, sive fidelibus ad eos instruendos,
confirmandos et ad fervidiorem vitam excitandos; «caritas enim Christi urget
nos» (2 Cor. 5, 14), et in corde omnium debent resonare illa verba Apostoli:
«Vae enim mihi est, si non evangelizavero» (I Cor. 9, 16).[11]
Cum autem hac nostra aetate novae quaestiones oriantur,
et gravissimi grassentur errores qui religionem, ordinem moralem et ipsam
societatem humanam funditus evertere nituntur, haec Sancta Synodus ex corde
hortatur laicos, iuxta cuiusque ingenii dotes et doctrinam, ut secundum mentem
Ecclesiae, suas diligentius expleant partes in principiis christianis
enucleandis, defendendis et rite applicandis ad problemata huius aetatis.
7. Circa mundum vero consilium Dei est, ut homines
concordi animo ordinem rerum temporalium instaurent iugiterque perficiant.
Omnia quae efficiunt ordinem temporalem, videlicet bona
vitae et familiae, cultura, res oeconomicae, artes et professiones,
communitatis politicae instituta, relationes internationales et alia huiusmodi
eorumque evolutio et progressus, non solum subsidia sunt ad finem ultimum
hominis, sed et proprium habent valorem, a Deo eis insitum, sive in seipsis
considerata, sive uti partes universi ordinis temporalis: «viditque Deus cuncta
quae fecerat, et erant valde bona» (Gen. 1, 31). Haec eorum naturalis bonitas
specialem quandam dignitatem accipit ex eorum relatione cum persona humana in
cuius servitium sunt creata. Tandem placuit Deo omnia, tam naturalia quam
supernaturalia, in Christo Iesu in unum colligere «ut sit in omnibus ipse
primatum tenens» (Col. 1, 18). Haec tamen destinatio non modo non privat
ordinem temporalem sua autonomia, suis propriis finibus, legibus, subsidiis,
momento pro hominum bono, sed potius perficit in sua vi et praestantia propria
simulque adaequat integrae vocationi hominis super terram.
Decursu historiae, rerum temporalium usus gravibus
foedatus est vitiis, quia homines, originali labe affecti, in perplures saepe
lapsi sunt [844] errores circa verum Deum, naturam hominis et principia legis
moralis: unde mores et institutiones humanae corruptae, et ipsa persona humana
non raro conculcata. Nostris quoque diebus, non pauci, disciplinarum naturalium
et technicarum artium progressibus plus aequo fidentes, in rerum temporalium
veluti idololatriam declinant, potius earum servi effecti quam domini.
Totius Ecclesiae est ad hoc operam navare, ut homines
capaces reddantur universum ordinem rerum temporalium recte instituendi et ad
Deum per Christum ordinandi. Ad Pastores spectat principia circa finem
creationis et usum mundi clare enuntiare, auxilia moralia et spiritualia
praestare, ut ordo rerum temporalium in Christo instauretur.
Laicos autem oportet ordinis temporalis instaurationem
tamquam proprium munus assumere et in eo, lumine Evangelii ac mente Ecclesiae
ductos et caritate christiana actos, directo et modo definito agere; qua cives
cum civibus, specifica peritia et propria responsabilitate cooperari; ubique et
in omnibus iustitiam regni Dei quaerere. Ita instaurandus est ordo temporalis
ut, propriis eiusdem legibus integre servatis, ulterioribus vitae christianae
principiis conformis reddatur, variisque locorum, temporum et populorum,
condicionibus aptatus. Inter opera huiusmodi apostolatus eminet actio socialis
christianorum, quam hodie ad totam provinciam temporalem, etiam ad culturam,
sese extendere cupit Sancta Synodus.[12]
8. Dum omne exercitium apostolatus a caritate originem et
vim ducere debet, aliqua opera natura sua apta sunt ut convertantur in ipsius
caritatis vividam expressionem; quae Christus Dominus suae messianicae
missionis signa esse voluit (cf. Mt. 11, 4-5)
Maximum mandatum in lege est diligere Deum ex toto corde
et proximum suum sicut seipsum (cf. Mt. 22, 37-40). Hoc vero mandatum caritatis
erga proximum Christus proprium fecit novaque significatione ditavit, dum
seipsum idem ac fratres tamquam obiectum caritatis esse voluit, dicens:
«quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis» (Mt. 25,
40). Ipse enim, assumendo naturam humanam, totum genus humanum supernaturali
quadam solidarietate in [845] familiam sibi colligavit, et ut signum suorum
discipulorum constituit caritatem his verbis: «In hoc cognoscent omnes quia
discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem» (Io. 13, 35).
At Sancta Ecclesia, sicut in suis primordiis Cenae
Eucharisticae iungens «agapen» se totam caritatis vinculo circa Christum unitam
manifestabat, sic omni tempore hoc dilectionis signo dignoscitur, et, dum
gaudet de aliorum inceptis, caritatis opera ut suum officium et ius, quod
abalienari nequit, vindicat. Quapropter misericordia erga egenos et infirmos
atque sic dicta opera caritativa et mutui auxilii ad sublevandas omnimodas
necessitates humanas, praecipuo in honore habentur ab Ecclesia.[13]
Quae actiones et opera praesenti tempore, communicationis
instrumentis expeditioribus factis, distantia inter homines quodammodo evicta
et mundi universi incolis quasi unius familiae membris redditis, multo
urgentiora et universaliora facta sunt. Actio caritativa hodie omnes omnino
homines et universas necessitates complecti potest et debet. Ubicumque versantur
qui cibo potuque, vestitu, domo, medicinis, opere, instructione, facultatibus
ad vitam vere humanam ducendam necessariis carent, aerumnis vel infirma
valetudine cruciantur, exilium vel carcerem patiuntur, ibi eos christiana
caritas debet quaerere et invenire, impensa cura solari et praestitis auxiliis
sublevare. Quae obligatio praeprimis imponitur singulis hominibus et populis in
rebus prosperis constitutis.[14]
Quo huiusmodi caritatis exercitium omni exceptione maius
sit et tale appareat: in proximo consideretur imago Dei ad quam creatus est, et
Christus Dominus cui re vera offertur quidquid indigenti donatur; libertas et
dignitas personae auxilium accipientis maxima humanitate respiciatur; puritas
intentionis non maculetur ullo propriae utilitatis quaestu vel dominandi
studio;[15]
exigentiis iustitiae praeprimis satisfiat, ne tamquam caritatis dona offerantur
quae iustitiae titulo iam debentur; causae malorum, non solum effectus,
tollantur; ita ordinetur auxilium ut accipientes paulatim a dependentia externa
liberentur sibique sufficientes evadant.
Laici ergo magni faciant et pro viribus adiuvent opera
caritatis et [846] incepta assistentiae socialis sive privata sive publica,
etiam internationalia, quibus efficax auxilium singulis hominibus et populis in
necessitate versantibus fertur, cooperantes in hoc cum omnibus bonae voluntatis
hominibus.[16]
CAPUT III
De variis
apostolatus campis
9. Laici suum exercent multiplicem apostolatum tam in
Ecclesia quam in mundo. In utroque hoc ordine varii patent campi apostolicae
actuositatis, quorum principaliores hic commemorare volumus; hi sunt:
communitates Ecclesiae, familia, iuvenes, ambitus socialis, ordines nationalis
et internationalis. Cum autem nostris diebus mulieres magis magisque partes
activas habeant in tota societatis vita, magni momenti est amplior earum
participatio etiam in variis campis apostolatus Ecclesiae.
10. Utpote participes muneris Christi sacerdotis,
prophetae et regis, laici suas partes activas habent in Ecclesiae vita et
actione. Intra communitates Ecclesiae eorum actio tam necessaria est ut sine ea
ipse pastorum apostolatus plenum suum effectum assequi plerumque nequeat. Verae
enim apostolicae mentis laici, ad modum illorum virorum et mulierum qui Paulum
in Evangelio adiuvabant (cf. Act. 18,
Paroecia exemplum perspicuum apostolatus communitarii
praebet, omnes quotquot ibi invenit diversitates humanas in unum congregans et [847]
Ecclesiae universalitati inserens.[17]
Assuescant laici intime cum sacerdotibus suis uniti in paroecia operari;[18]
problemata propria ac mundi et quaestiones ad salutem hominum spectantes,
collatis consiliis examinanda et solvenda, ad communitatem Ecclesiae afferre;
omnique incepto apostolico et missionali suae familiae ecclesiasticae
adiutricem operam pro viribus navare.
Colant iugiter sensum dioecesis, cuius paroecia velut
cellula est, prompti semper, ad invitationem Pastoris sui, suas quoque vires
inceptis dioecesanis adicere. Immo, ut respondeant necessitatibus urbium et
regionum ruralium,[19]
suam cooperationem non intra fines paroeciae vel dioecesis circumscriptam
retineant, sed ad campos interparoecialem, interdioecesanum, nationalem vel
internationalem extendere satagant, eo vel magis quia crebrescens in dies
migratio populorum, mutuae necessitudinis augmentatio et communicationum
facilitas, iam non sinunt ullam partem societatis in se clausam manere. Ita de
necessitatibus populi Dei in toto orbe terrarum dispersi solliciti sint.
Imprimis sua reddant opera missionalia, auxilia materialia vel etiam personalia
praestando. Officium et honor enim est christianorum Deo restituere partem
bonorum quae ab Eo accipiunt.
11. Cum Conditor omnium constituerit coniugale consortium
exordium et fundamentum societatis humanae, idque gratia sua reddiderit
sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia (cf. Eph. 5, 32), apostolatus
coniugum et familiarum singulare habet momentum tam pro Ecclesia quam pro
societate civili.
Coniuges christiani sibi invicem, filiis suis ceterisque
familiaribus, gratiae cooperatores sunt et fidei testes. Filiis suis ipsi sunt
primi fidei praecones et educatores; verbo et exemplo eos ad vitam christianam
et apostolicam formant, in eorum vocatione seligenda prudenter eos adiuvant et
vocationem sacram, in eis forte detectam, omni cura fovent. [848]
Coniugum semper officium fuit, hodie vero maxima
apostolatus eorum pars est: indissolubilitatem et sanctitatem vinculi
matrimonialis vita sua manifestare et probare; ius et officium prolem
christiane educandi, genitoribus et tutoribus inditum, strenue affirmare;
dignitatem et legitimam autonomiam familiae defendere. Cooperentur igitur ipsi
ceterique christifideles, cum hominibus bonae voluntatis, ut in civili
legislatione haec iura sarta serventur; in moderanda societate ratio habeatur
necessitatum familiarum quod ad habitationem, educationem puerorum, condicionem
laboris, securitatem socialem et tributa pertinet; in migrationibus ordinandis
convictus domesticus omnino in tuto ponatur.[20]
Hanc familia ipsa missionem divinitus accepit ut sit
prima et vitalis cellula societatis. Quam missionem adimplebit, si per mutuam
membrorum pietatem et orationem in communi Deo factam, tamquam domesticum
sanctuarium Ecclesiae se exhibeat; si tota familia in cultum liturgicum
Ecclesiae se inserat; si denique, familia actuosam hospitalitatem praestet,
iustitiam aliaque bona opera in servitium omnium fratrum necessitate
laborantium promoveat. Inter varia opera apostolatus familiaris sequentia
enumerare licet: infantes derelictos in filios adoptare, advenas benigne
excipere, scholis moderandis adiutricem operam navare, adolescentibus consilio
et opibus adesse, sponsos ut melius sese ad matrimonium praeparent adiuvare, ad
catechesim operam praestare, coniuges et familias in discrimine materiali vel
morali versantes sustentare, senibus non solum necessaria providere, sed etiam
progressus oeconomici aequos fructus procurare.
Semper et ubique, sed peculiari modo in regionibus in
quibus prima Evangelii sparguntur semina, vel Ecclesia in suis primordiis
exsistit, vel in aliquo gravi discrimine versatur, familiae christianae, tota
vita sua Evangelio cohaerentes ac matrimonii christiani exemplum praebentes,
pretiosissimum Christi testimonium mundo perhibent.[21]
[849]
Ut fines sui apostolatus facilius attingere valeant,
opportunum esse potest ut familiae in aliquos coetus congregentur.[22]
12. Iuvenes maximi momenti vim exercent in hodierna
societate.[23]
Eorum vitae adiuncta, habitus mentis necnon ipsae necessitudines cum propria
familia sunt admodum mutata. Saepe ad novam condicionem socialem et oeconomicam
nimis celeriter transeunt. Dum autem in dies momentum eorum sociale et etiam
politicum crescit, quasi impares videntur oneribus novis apte suscipiendis.
Hoc eorum adauctum in societate pondus consimilem ab eis
exigit actuositatem apostolicam, sed et ipsa eorum naturalis indoles ad eandem
eos disponit. Maturescente conscientia propriae personalitatis, ardore vitae
atque profluente navitate impulsi, propriam responsabilitatem assumunt, in vita
sociali et culturali suas partes agere cupiunt: qui zelus si spiritu Christi
imbuitur ac obedientia et amore erga Ecclesiae pastores animatur, uberrimos
exinde fructus sperari licet. Ipsi debent fieri primi et immediati apostoli
iuvenum, apostolatum inter seipsos per seipsos exercentes, ratione habita
ambitus socialis ubi vivunt.[24]
Curent adulti cum iuvenibus amicale colloquium instituere
quod permittat utrique parti, aetatis distantia superata, mutuo sese cognoscere
atque divitias cuique proprias invicem communicare. Exemplo primum et, data
occasione, prudenti consilio validoque auxilio adulti iuventutem ad apostolatum
stimulent. Iuvenes vero erga adultos reverentiam ac fiduciam nutriant; et,
licet naturaliter sint ad novitates inclinati, laudabiles tamen traditiones
debite aestiment.
Pueri quoque propriam habent apostolicam actuositatem.
Secundum vires suas veri sunt testes viventes Christi inter socios.
13. Apostolatus in ambitu sociali, scilicet studium
spiritu christiano informandi mentem et mores, leges et structuras communitatis
in qua aliquis vivit, adeo laicorum munus onusque est ut ab aliis numquam
debite expleri valeat. Hoc in campo laici possunt apostolatum similis [850] erga
similem exercere. Ibi vitae testimonium per verbi testimonium complent.[25]
Ibi in campo vel laboris, vel professionis, vel studii, vel incolatus, vel
otii, vel consortionis, fratribus adiuvandis aptiores exsistunt.
Hanc Ecclesiae missionem in mundo laici adimplent ante
omnia illa cohaerentia vitae cum fide qua lux mundi efficiuntur; probitate sua
in quovis negotio, qua omnes ad amorem veri et boni, et tandem ad Christum et
Ecclesiam alliciunt; caritate fraterna qua participes facti condicionum vitae,
laborum, dolorum et aspirationum fratrum, omnium corda sensim sine sensu ad
gratiae salutaris operationem disponunt; plena illa conscientia suarum partium
in aedificanda societate, qua navitatem suam domesticam, socialem,
professionalem, christiana magnanimitate adimplere satagunt. Ita ipsorum modus
agendi paulatim penetrat ambitum vitae et laboris. Apostolatus hic omnes
amplecti debet quotquot ibi inveniuntur, neque ullum excludere bonum spirituale
vel temporale quod eis faciendi copia est. Sed veri apostoli, hac actione sola
non contenti, animos intendunt ad Christum etiam verbis proximo annuntiandum.
Multi enim homines nonnisi per vicinos laicos possunt Evangelium audire et
Christum agnoscere.
14. Immensus patet apostolatus campus in ordine nationali
et internationali, ubi laici potissimum sunt sapientiae christianae administri.
In pietate erga nationem et in fideli impletione officiorum civilium catholici
obligatos se sentiant ad verum bonum commune promovendum, et sic pondus suae
opinionis valere faciant ut potestas civilis iuste exerceatur ac leges
praeceptis moralibus bonoque communi respondeant. Catholici rerum publicarum
periti et, uti par est, in fide et doctrina christiana firmati, ne recusent
negotia publica gerere, cum per ea digne gesta bono communi consulere et simul
Evangelio viam sternere possint.
Studeant catholici cooperari cum omnibus bonae voluntatis
hominibus ad promovenda quaecumque sunt vera, quaecumque iusta, quaecumque
sancta, quaecumque amabilia (cf. Phil. 4, 8). Colloquium habeant cum eis,
prudentia et humanitate eos praevenientes, investigationemque instituant circa
instituta socialia et publica secundum Evangelii spiritum perficienda.
Inter signa nostri temporis speciali notatu dignus est
crebrescens ille et ineluctabilis sensus solidarietatis omnium populorum, quem [851]
sollicite promovere et in sincerum et verum fraternitatis affectum convertere
apostolatus laicorum munus est. Insuper laici conscii esse debent campi
internationalis et quaestionum ac solutionum sive doctrinalium sive practicarum
quae in illo oriuntur, praesertim quoad gentes ad progressum nitentes.[26]
Meminerint omnes qui in alienis nationibus laborant vel
eis auxilium praestant, relationes inter populos verum commercium fraternum
esse debere, in quo utraque pars dat simul et accipit. Qui vero operum
internationalium causa vel negotii vel otii, iter faciunt, recordentur se esse
ubique etiam praecones itinerantes Christi, et ut tales in veritate sese
gerant.
CAPUT IV
De variis
apostolatus modis
15. Laici suam actionem apostolicam exercere possunt vel
ut singuli vel in variis communitatibus aut associationibus coadunati.
16. Apostolatus a singulis peragendus, ex fonte vitae
vere christianae abundanter profluens (cf. Io. 4, 14), primordium est et
condicio omnis apostolatus laicorum, etiam consociati, nec quidquam pro eo
substitui potest. Ad huiusmodi apostolatum, semper et ubique proficuum, sed in
quibusdam adiunctis unice aptum et possibilem, omnes laici, cuiusvis
condicionis, vocantur eoque obligantur, etsi deest eis occasio vel possibilitas
in associationibus cooperandi. Multae sunt apostolatus formae quibus laici
Ecclesiam aedificant atque mundum sanctificant et in Christo animant.
Peculiaris forma apostolatus singulorum et signum nostris quoque temporibus
accommodatissimum, Christum in fidelibus suis viventem manifestans, est
testimonium totius vitae laicalis e fide, spe et caritate emanantis. Apostolatu
verbi autem, in quibusdam adiunctis omnino necessario, laici Christum
annuntiant, eiusdem doctrinam enucleant, diffundunt secundum suam cuiusque
condicionem ac peritiam, et eam fideliter profitentur. [852]
Cooperantes insuper, utpote cives huius mundi in his quae
ad ordinem temporalem aedificandum et gerendum pertinent, oportet ut laici in
vita familiari, professionali, culturali et sociali rationes agendi altiores in
lumine fidei quaerant aliisque, occasione data, patefaciant, conscii se sic Dei
creatoris, redemptoris et sanctificatoris cooperatores fieri, laudemque Ei
praestare.
Denique laici suam vitam caritate vivificent et, pro
facultate, operibus exprimant.
Meminerint omnes, cultu publico et oratione, paenitentia
et laborum aerumnarumque vitae libera acceptatione, qua Christo patienti
conformes efficiuntur (cf. 2 Cor. 4, 10; Col. 1, 24), se omnes homines
attingere et ad totius mundi salutem conferre posse.
17. Magna necessitate hic apostolatus singulorum urget in
illis regionibus in quibus graviter impeditur libertas Ecclesiae. In his
difficillimis adiunctis laici vicem, pro facultate, sacerdotum supplentes,
ipsam suam libertatem et aliquando vitam in discrimen ponentes, eos qui circa
ipsos sunt christianam docent doctrinam, ad vitam religiosam ac mentem
catholicam instituunt, ad sacramenta frequenter suscipienda pietatemque
praesertim eucharisticam colendam inducunt.[27]
Sacrosancta Synodus, dum ex imo corde gratias agit Deo, qui, nostris etiam
temporibus, heroicae fortitudinis laicos in medio persecutionum suscitare non
desinit, eos paterno affectu ac grato animo complectitur.
Apostolatus singulorum specialem habet campum in
regionibus ubi catholici sunt pauci et dispersi. Ibi laici, qui solummodo ut
singuli apostolatum exercent, sive ob causas supra dictas, sive ob rationes
speciales etiam ex propria navitate professionali exortas, opportune tamen ad
colloquium conveniunt in minoribus coetibus sine ulla strictiore institutionis
vel organizationis forma, ita ut semper appareat signum communitatis Ecclesiae
coram aliis, tamquam verum amoris testimonium. Hoc modo, per amicitiam et
communicationem experientiae, sese mutuo spiritualiter adiuvantes confirmantur
ad incommoda vitae et actionis nimis segregatae superanda atque ad fructus
uberiores apostolatus ferendos.
18. Christifideles ut singuli ad apostolatum exercendum
in variis suae vitae condicionibus vocati sunt; meminerint tamen hominem natura
sua [853] socialem esse et Deo placuisse credentes in Christum in populum Dei
(cf. I Pt. 2, 5-10) et in unum corpus coadunare (cf. I Cor. 12, 12).
Apostolatus consociatus ergo exigentiae christifidelium tam humanae quam
christianae feliciter respondet simulque signum prae se fert communionis et
unitatis Ecclesiae in Christo qui dixit: «Ubi enim sunt duo vel tres congregati
in nomine meo, ibi sum in medio eorum» (Mt. 18, 20). Quapropter christifideles
apostolatum suum exerceant, in unum conspirantes.[28]
Sint apostoli tam in suis communitatibus familiaribus, quam in paroeciis et
dioecesibus, quae ipsae exprimunt indolem communitariam apostolatus, atque in
liberis coetibus in quos se congregare statuerint.
Apostolatus consociatus magni momenti est etiam eo quod,
sive in communitatibus Ecclesiae sive in variis ambitibus, apostolatus saepe
postulat ut actione communi impleatur. Consociationes enim pro actionibus
apostolatus communibus erectae sua membra fulciunt et ad apostolatum formant,
eorumque operam apostolicam recte disponunt et moderantur, ut multo uberiores
exinde sperari liceat fructus quam si singuli seiunctim agant.
In praesentibus vero adiunctis, pernecesse est ut in
ambitu navitatis laicorum consociata et organizata forma apostolatus roboretur;
etenim arcta virium coniunctio sola valet et ad omnes apostolatus hodierni
fines plene assequendos et eius bona valide defendenda.[29]
Qua in re peculiari modo interest ut apostolatus etiam mentes communes et
sociales condiciones eorum, ad quos convertitur, attingat; secus pressioni sive
opinionis publicae sive institutionum saepe impares erunt.
19. Magna invenitur varietas in apostolatus
consociationibus;[30]
aliae finem generalem apostolicum Ecclesiae sibi proponunt; aliae modo
particulari fines evangelizationis et sanctificationis; aliae fines animationis
christianae ordinis temporalis persequuntur; aliae speciali modo per opera
misericordiae et caritatis testimonium Christi praebent.
Inter has consociationes illae imprimis considerandae
sunt quae intimiorem unitatem inter vitam practicam membrorum et eorum fidem [854]
fovent atque extollunt. Consociationes non sunt sibi ipsis finis, sed missioni
Ecclesiae circa mundum adimplendae inservire debent; earum vis apostolica e
conformitate cum finibus Ecclesiae pendet atque e singulorum membrorum
totiusque associationis testimonio christiano et spiritu evangelico.
Universale autem munus missionis Ecclesiae, spectato
simul progressu institutorum et impellente cursu societatis hodiernae, requirit
ut incepta apostolica catholicorum magis magisque perficiant formas consociatas
in campo internationali. Organizationes Internationales Catholicae finem suum
melius consequentur, si coetus qui in illis coadunantur eorumque membra
intimius eisdem uniuntur.
Debita cum auctoritate ecclesiastica relatione servata,[31]
ius est laicis consociationes condere[32]
et moderari conditisque nomen dare. Vitanda tamen est virium dispersio quae
tunc contingit, si promoventur sine sufficienti ratione novae associationes et
opera, vel si retinentur ultra vitam utilem associationes sive methodi
obsoletae; nec semper opportunum erit formas quae in alia natione instituuntur,
ad alias sine discrimine transferre.[33]
20. Abhinc non pauca decennia, pluribus in nationibus,
laici, magis in dies apostolatui sese devoventes, in varias formas actionum et
consociationum sese congregarunt quae, arctiorem cum Hierarchia servantes coniunctionem,
fines proprie apostolicos persecutae sunt et persequuntur. Inter has vel etiam
similes antiquiores institutiones eae praesertim commemorandae sunt quae, etsi
diversas rationes operandi sequebantur, uberrimos tamen fructus regno Christi
attulerunt, quaeque a Summis Pontificibus et a multis Episcopis merito
commendatae atque promotae, ab eis nomen Actionis Catholicae acceperunt, et
saepissime ut cooperatio laicorum in apostolatu hierarchico describebantur.[34]
Hae apostolatus formae sive nomen Actionis Catholicae
habeant sive aliud, quae nostris temporibus pretiosum apostolatum exercent,
sequentium notarum concursu et cumulata acceptione constituuntur: [855]
a) Finis immediatus huiusmodi organizationum finis
apostolicus Ecclesiae est, scilicet in ordine ad homines evangelizandos et
sanctificandos eorumque conscientiam christiane efformandam ita ut varias
communitates variosque ambitus spiritu Evangelii imbuere valeant;
b) Laici, cooperantes iuxta modum proprium cum
Hierarchia, suam experientiam afferunt et responsabilitatem assumunt in iis
organizationibus moderandis, in condicionibus perpendendis in quibus actio
pastoralis Ecclesiae exercenda sit, atque in elaboranda et exsequenda ratione
rerum agendarum;
c) Laici agunt uniti ad instar organici corporis, ita ut
aptius Ecclesiae communitas significetur et efficacior evadat apostolatus;
d) Laici, sive sponte sese offerentes, sive invitati ad
actionem et directam cooperationem cum apostolatu hierarchico, agunt sub
superiore moderamine ipsius Hierarchiae, quae potest hanc cooperationem etiam
per explicitum mandatum sancire.
Organizationes in quibus hae notae simul sumptae iudicio
Hierarchiae reperiuntur, Actio Catholica censendae sunt, etsi ob locorum ac
populorum exigentias, varias formas et nomina assumunt.
Sacrosanctum Concilium has institutiones, quae
necessitatibus apostolatus Ecclesiae, apud multas gentes, certe respondent,
enixe commendat: sacerdotes et laicos qui in ipsis adlaborant invitat, ut notas
supra commemoratas magis magisque ad effectum adducant et cum omnibus aliis
apostolatus formis semper fraterne in Ecclesia cooperentur.
21. Omnes consociationes apostolatus recte aestimandae
sunt; eae vero quas Hierarchia secundum temporum necnon locorum necessitates
laudaverit vel commendaverit vel ut urgentiores instituendas decreverit, a
sacerdotibus, religiosis et a laicis plurimi faciendae atque secundum modum
uniuscuiusque promovendae sunt. Inter illas vero hodie praesertim recensendae
sunt consociationes vel coetus internationales catholicorum.
22. Speciali
honore et commendatione in Ecclesia digni sunt laici, sive caelibes sive
matrimonio iuncti, qui perpetuo aut ad tempus servitio institutionum earumque
operum seipsos, sua peritia professionali, devovent. Eidem magno gaudio est
quod in dies numerus laicorum augetur, qui proprium ministerium praebent
associationibus et operibus apostolatus, sive intra fines suae nationis sive in
campo internationali [856] sive praesertim in catholicis communitatibus
missionum et ecclesiarum novellarum.
Pastores Ecclesiae hos laicos libenter et grato animo
recipiant, curent ut eorum condicio exigentiis iustitiae, aequitatis et
caritatis quam maxime satisfaciat, praesertim quoad honestam eorum
familiarumque sustentationem, ipsique necessaria institutione, spirituali
solamine et incitamento gaudeant.
CAPUT V
De ordine
servando
23. Laicorum apostolatus, sive a singulis sive a
consociatis christifidelibus exerceatur, recto ordine insertus esse debet in
apostolatum totius Ecclesiae; immo coniunctio cum eis, quos Spiritus Sanctus
posuit regere Ecclesiam Dei (cf. Act. 20, 28), elementum essentiale apostolatus
christiani est. Non minus necessaria est cooperatio inter varia apostolatus
incepta, congrue ab Hierarchia ordinanda.
Etenim ad promovendum spiritum unitatis, ut in toto
apostolatu Ecclesiae splendeat caritas fraternitatis, fines communes
obtineantur ac perniciosae aemulationes vitentur, exigitur omnium formarum
apostolatus in Ecclesia mutua aestimatio et -servata uniuscuiusque propria
indole- apta coordinatio.[35]
Quod maxime convenit, cum peculiaris actio in Ecclesia requirit harmoniam et
cooperationem apostolicam utriusque cleri, religiosorum et laicorum.
24. Hierarchiae est laicorum apostolatum fovere,
principia et subsidia spiritualia praebere, eiusdem apostolatus exercitium ad
bonum commune Ecclesiae ordinare atque, ut doctrina et ordo serventur,
invigilare.
Varios quidem modos relationum ad Hierarchiam apostolatus
laicorum admittit secundum varias eiusdem apostolatus formas et obiecta.
Plurima enim inveniuntur in Ecclesia incepta apostolica
quae laicorum libera electione constituuntur et eorum prudenti iudicio
reguntur. Huiusmodi inceptis in quibusdam adiunctis missio Ecclesiae melius
impleri potest, et proinde ipsa non raro ab Hierarchia laudantur vel commendantur.[36]
Nullum autem inceptum nomen catholicum sibi [857] vindicet, nisi consensus
accesserit legitimae auctoritatis ecclesiasticae.
Quaedam laicorum apostolatus formae, variis quidem modis,
ab Hierarchia explicite agnoscuntur.
Potest insuper ecclesiastica auctoritas, propter
exigentias boni communis Ecclesiae, ex consociationibus et inceptis apostolicis
immediate finem spiritualem intendentibus, aliqua eligere et particulari modo
promovere in quibus specialem assumit responsabilitatem. Ita Hierarchia,
apostolatum iuxta adiuncta diversimode ordinans, aliquam eius formam cum suo
proprio munere apostolico arctius coniungit, servata tamen utriusque propria
natura et distinctione, nec proinde laicorum ablata necessaria facultate sua
sponte agendi. Qui actus Hierarchiae in variis documentis ecclesiasticis
mandatum appellatur. Denique Hierarchia laicis munia quaedam committit, quae
propius cum officiis pastorum coniuncta sunt, ut in propositione doctrinae
christianae, in quibusdam actibus liturgicis, in cura animarum. Vi huius
missionis laici quoad muneris exercitium plene subduntur superiori
ecclesiasticae moderationi. Quod attinet ad opera et institutiones ordinis
temporalis, munus ecclesiasticae Hierarchiae est docere et authentice
interpretari principia moralia in rebus temporalibus sequenda; ipsi etiam fas
est iudicare, omnibus rite perpensis et auxilio adhibito peritorum, de
conformitate talium operum et institutionum cum principiis moralibus et
decernere de eis quae ad ordinis supernaturalis bona custodienda et promovenda
requiruntur.
25. Prae oculis habeant Episcopi, parochi, ceterique
sacerdotes utriusque cleri, ius et officium exercendi apostolatum esse commune
omnibus fidelibus sive clericis sive laicis, et in aedificatione Ecclesiae
etiam laicos proprias partes habere.[37]
Quapropter fraterne cum laicis operentur in Ecclesia et pro Ecclesia,
specialemque curam habeant laicorum in eorum operibus apostolicis.[38]
Diligenter seligantur sacerdotes apostolatus laicorum
specialibus formis iuvandis idonei et apte formati.[39]
Qui vero huic ministerio vacant, [858] missione accepta ab Hierarchia, hanc
repraesentant in sua actione pastorali; congruas laicorum relationes cum ipsa
foveant, semper spiritui et doctrinae Ecclesiae fideliter inhaerentes; seipsos
in alenda vita spirituali et sensu apostolico consociationum catholicarum sibi
commissarum impendant; earum apostolicae operositati sapienti suo consilio
adsint atque incepta foveant. Continuo cum laicis instituto colloquio, attente
inquirant quae sint formae ad magis frugiferam reddendam apostolicam actionem;
spiritum unitatis intra ipsam consociationem et eam inter et ceteras
promoveant.
Religiosi demum, sive fratres sive sorores, opera
apostolica laicorum aestiment; secundum spiritum et normas suorum institutorum,
operibus laicorum promovendis libenter se devoveant;[40]
munera sacerdotalia sustinere, adiuvare, complere studeant.
26. In dioecesibus, in quantum fieri potest, habeantur
consilia quae operam apostolicam Ecclesiae, sive in campo evangelizationis et
sanctificationis sive in campo caritativo, sociali et aliis, adiuvent,
cooperantibus convenienter clericis et religiosis cum laicis. Haec consilia
poterunt variarum laicorum consociationum et inceptorum mutuae coordinationi
inservire, salva uniuscuiusque indole propria et autonomia.[41]
Huiusmodi consilia habeantur, si fieri potest, etiam in
ambitu paroeciali vel interparoeciali, interdioecesano, necnon in ordine
nationali vel internationali.[42]
Constituatur insuper apud Sanctam Sedem peculiaris
aliquis secretariatus in servitium et impulsum apostolatus laicorum, tamquam
centrum, quod aptis instrumentis nuntia de variis inceptis apostolicis laicorum
suppeditet, investigationibus de hodiernis quaestionibus in hoc campo
orientibus studeat et suis consiliis Hierarchiae et laicis in operibus
apostolicis adsistat. In hoc secretariatu varii motus et incepta apostolatus
laicorum in universo mundo exsistentia suas partes habeant, cooperantibus cum
laicis etiam clericis et religiosis.
27. Commune veluti patrimonium evangelicum communeque
inde consequens christiani testimonii officium commendant et saepe exigunt [859]
cooperationem catholicorum cum aliis christianis, a singulis et a
communitatibus Ecclesiae exercendam, sive in actionibus sive in
consociationibus, in campo nationali vel internationali.[43]
Communes valores humani similem quoque cooperationem
christianorum, apostolicos fines prosequentium, cum eis haud raro postulant,
qui nomen christianum non profitentur, sed hos valores agnoscunt.
Hac cooperatione dynamica et prudenti,[44]
quae magni momenti in activitatibus temporalibus est, laici testimonium
praebent Christo, Salvatori mundi, et unitati familiae humanae.
CAPUT VI
De formatione
ad apostolatum
28. Apostolatus plenam efficaciam attingere potest
solummodo multiformi et integra formatione; quam exigunt non solum continuus
spiritualis et doctrinalis profectus ipsius laici, sed et varia adiuncta rerum,
personarum et officiorum ad quae navitas eius accommodanda est. Haec formatio
ad apostolatum iis fundamentis inniti debet quae ab hoc Sacrosancto Concilio in
aliis locis asserta et declarata sunt.[45]
Praeter formationem omnibus christianis communem, ob varietatem personarum et
adiunctorum, non paucae apostolatus formae specificam quoque et peculiarem
formationem requirunt.
29. Cum laici suo modo missionem Ecclesiae participent,
formatio eorum apostolica ab ipsa indole saeculari et propria laicatus, eiusque
spiritualis vitae ratione notam specialem accipit.
Formatio ad apostolatum formationem integram quandam
humanam uniuscuiusque ingenio condicionibusque accommodatam supponit. [860] Laicus
enim, mundum huius temporis bene cognoscens, membrum propriae societatis
eiusque culturae aptatum esse debet.
Imprimis autem laicus discat implere Christi et Ecclesiae
missionem, ex fide in divino mysterio creationis et redemptionis vivens, motus
Spiritu Sancto populum Dei vivificante, qui omnes homines impellit ad Deum
Patrem diligendum atque mundum et homines in Ipso. Quae formatio ut fundamentum
et condicio cuiusvis apostolatus fructuosi considerari debet.
Praeter formationem spiritualem, requiritur solida
institutio doctrinalis, et quidem theologica, ethica, philosophica, secundum
diversitatem aetatis, condicionis et ingenii. Momentum etiam culturae generalis
una cum formatione practica et technica minime negligatur.
Ad bonas relationes humanas colendas oportet ut valores
vere humani foveantur, imprimis ars fraterne convivendi atque cooperandi,
necnon colloquium instituendi.
Quoniam vero formatio ad apostolatum non potest in sola
instructione theoretica consistere, gradatim quidem et prudenter, laicus inde
ab initio formationis suae discat omnia sub lumine fidei aspicere, iudicare et
agere, per actionem seipsum cum aliis efformare ac perficere, et sic in operosum
servitium Ecclesiae ingredi.[46]
Quae formatio, semper perficienda propter personae humanae crescentem
maturitatem et propter evolutionem problematum, altiorem in dies cognitionem et
aptatam actionem postulat. In omnibus formationis exigentiis explendis semper
unitas et integritas personae humanae prae oculis habenda est, ita ut eius
harmonia et aequilibrium salvetur et augeatur.
Hoc modo laicus penitus et naviter sese inserit in ipsam
realitatem ordinis temporalis suamque partem in eius gerendis rebus efficaciter
suscipit, simulque tamquam vivum membrum et testis Ecclesiae eandem in sinu
rerum temporalium praesentem et actuosam reddit.[47]
30. Formatio ad apostolatum a prima puerorum institutione
incipere debet. Peculiari autem modo initientur apostolatu adulescentes et
[861] iuvenes atque hoc spiritu imbuantur. Per totam vitam haec formatio
perficienda est prout nova suscepta munera requirunt. Patet igitur eos ad quos
spectat educatio christiana, officio quoque formationis ad apostolatum
devinciri.
Parentum est in familia filios suos ab ipsa pueritia
disponere ad agnoscendum amorem Dei erga universos homines, illosque gradatim,
praesertim exemplo, docere sollicitudinem de proximi necessitatibus tam
materialibus quam spiritualibus. Tota ergo familia eiusque communis vita quasi
tirocinium apostolatus evadat.
Pueri insuper educandi sunt ut, fines familiae
transcendentes, communitatibus tam ecclesiasticis quam temporalibus animum
pandant. In locali communitate paroeciae ita assumantur, ut in ea conscientiam
acquirant se viva et activa membra esse populi Dei. Sacerdotes autem in
catechesi et ministerio verbi, in moderatione animarum, necnon in aliis
ministeriis pastoralibus formationem ad apostolatum prae oculis habeant.
Scholarum quoque, collegiorum aliarumque institutionum
catholicarum formationi inservientium est in iuvenibus sensum catholicum et
actionem apostolicam fovere. Quae formatio si deficit, vel quia illas scholas
iuvenes non frequentant, vel alia de causa, eo magis de ea curent parentes et
animarum pastores et consociationes apostolicae. Magistri vero et educatores
qui vocatione sua et officio formam egregiam apostolatus laicorum exercent,
doctrina necessaria et arte paedagogica imbuti sint, quibus hanc institutionem
efficaciter tradere valeant.
Coetus et consociationes item laicorum, sive apostolatum
sive alios fines supernaturales intendant, pro fine et modulo suo formationem
ad apostolatum sedulo et assidue fovere debent.[48]
Ipsae sunt saepe via ordinaria congruentis formationis ad apostolatum. In ipsis
enim habetur formatio doctrinalis, spiritualis et practica. Sodales earum cum
sociis vel amicis in parvis coetibus methodos et fructus suae navitatis
apostolicae perpendunt et rationem vitae suae cotidianae cum Evangelio
comparant.
Huiusmodi formatio ita ordinanda est ut ratio habeatur
totius apostolatus laicorum, qui non tantum inter coetus ipsos consociationum,
sed in omnibus etiam adiunctis per totam vitam est exercendus, [862] praesertim
professionalem et socialem. Immo unusquisque ad apostolatum seipsum naviter
praeparare debet, quod magis urget in adulta aetate. Progrediente enim aetate
melius animus panditur atque ita unusquisque diligentius detegere potest
talenta quibus Deus animam suam ditavit illaque charismata efficacius exercere
quae ei a Spiritu Sancto in bonum fratrum suorum collata sunt.
31. Variae formae apostolatus peculiariter congruentem
formationem quoque expostulant.
a) Quoad apostolatum ad homines evangelizandos et
sanctificandos, laici specialiter formandi sunt ad colloquium instaurandum cum
aliis, credentibus vel non credentibus, ad nuntium Christi omnibus
manifestandum.[49]
Cum autem nostris temporibus diversi generis
materialismus late ubique, etiam inter catholicos, diffundatur, laici non
tantum diligentius doctrinam catholicam ediscant, ea peculiariter capita quae
in controversiam vocantur, sed etiam contra quamlibet formam materialismi
exhibeant testimonium vitae evangelicae.
b) Quoad instaurationem christianam ordinis rerum
temporalium, laici edoceantur de vera significatione et valore bonorum temporalium,
tum in se ipsis, tum ad omnes fines personae humanae quod attinet; exerceantur
in recto usu rerum et organizatione institutionum, semper attendentes ad bonum
commune iuxta principia doctrinae moralis et socialis Ecclesiae. Socialis
doctrinae imprimis principia eiusque conclusiones ita laici addiscant, ut
capaces reddantur, tum ad operam pro parte sua praestandam doctrinae
progressui, tum ad eadem singulis casibus rite applicanda.[50]
c) Cum caritatis et misericordiae opera praeclarissimum
testimonium christianae vitae efferant, formatio apostolica ad haec quoque
[863] exercenda adducere debet, ut discant christifideles ab ipsa pueritia
fratribus compati eiusque indigentibus generoso animo subvenire.[51]
32. Laicis apostolatui deditis iam exstant multa subsidia,
scilicet sessiones, congressus, recollectiones, exercitia spiritualia,
frequentes conventus, conferentiae, libri, commentaria, ad altiorem cognitionem
Sacrae Scripturae et doctrinae catholicae consequendam, ad vitam spiritualem
alendam necnon ad mundi condiciones dignoscendas et aptas methodos inveniendas
et excolendas.[52]
Quae formationis subsidia rationem habent variarum
formarum apostolatus in ambitibus ubi exercetur.
Hunc in finem etiam erecta sunt centra vel instituta
superiora quae optimos fructus iam dederunt.
Sacrosanctum Concilium laetatur de huius generis inceptis
iam in quibusdam partibus florentibus et exoptat ut aliis etiam in locis, ubi
necessaria fuerint, promoveantur.
Centra insuper documentationis et studiorum non solum in
re theologica, sed etiam in materia anthropologica, psychologica, sociologica,
methodologica, quo melius foveantur laicorum ingenii facultates, virorum
mulierumque, iuvenum et adultorum, pro omnibus apostolatus campis erigantur.
Adhortatio
33. Sacrosanctum igitur Concilium omnes laicos enixe in
Domino obtestatur ut voci Christi, hac hora se instantius invitanti, et
impulsui Spiritus Sancti libenter, generoso animo, prompto corde respondeant.
Speciali modo hanc appellationem ad se directam esse sentiant iuniores, eamque
accipiant cum alacritate et magnanimitate. Ipse enim Dominus omnes laicos per
hanc Sanctam Synodum iterato invitat ut intimius in dies sibi iungantur et quae
ipsius sunt, tamquam propria sentientes (cf. Phil. 2, 5), in eiusdem salvifica
missione consocientur; [864] eosque denuo mittit in omnem civitatem et locum
quo ipse venturus est (cf. Lc. 10, 1); ut variis formis et modis unius
apostolatus Ecclesiae, novis necessitatibus temporum continenter aptandi,
cooperatores ei se exhibeant, abundantes in opere Domini semper, scientes quod
labor eorum non est inanis in Domino (cf. I Cor. 15, 58).
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt,
placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. Et Nos, Apostolica a Christo Nobis
tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto
approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei
gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S.
Petrum die XVIII mensis novembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur Patrum subsignationes, ut in
pp. 830-835.
[1] Cf. IOANNES XXIII, Const. Apost. Humanae Salutis,
[2] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de
Ecclesia, Lumen gentium, nn. 33 ss.: AAS 57 (1965), pp. 39 s.; cf. etiam Const.
de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 26-40: AAS 56 (1964), pp.
107-111; cf. Decr. de Instrumentis communicationis socialis, Inter mirifica:
AAS 56 (1964), pp. 145-153; cf. Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio:
AAS 57 (1965), pp. 90- 107; cf. Decr. de Pastorali Episcoporum munere in
Ecclesia, Christus Dominus, nn. 16, 17, 18; cf. Declaratio de Educatione
christiana, Gravissimum educationis, nn. 3, 5, 7.
[3] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Cardinales,
[4] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Rerum Ecclesiae: AAS 18 (1926), p. 65.
[5] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 31: AAS 57 (1965), p. 37.
[6] Cf. Ibid., n. 33, p. 39; cf. etiam n. 10, p. 14.
[7] Cf. Ibid., n. 12, p. 16.
[8] Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium: cap.
I, n. 11: AAS 56 (1964), pp. 102-103.
[9] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de
Ecclesia, Lumen Gentium, n. 32: AAS 57 (1965), p. 38; cf. etiam n. 40-41, pp.
45-47.
[10] Ibid., n. 62, p. 63; cf. etiam n. 65, pp. 64-65.
[11] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ubi arcano,
[12] Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Rerum Novarum: ASS 23 (1890-91), p. 647; PIUS
XI, Litt. Encycl. Quadragesimo Anno: AAS 23 (1931), p. 190; PIUS XII, Nuntius
Radiophonicus, 1 iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 207.
[13] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra: AAS 53 (1961), p. 402.
[14] Cf. Ibid., pp. 440-441.
[15] Cf. Ibid., pp. 442-443.
[16] Cf. PIUS XII, Alloc. ad «Pax Romana M. I. I. C.»,
[17] Cf. S. PIUS X, Litt. Apost. Creationis duarum novarum paroeciarum, 1 iunii
1905: ASS 38 (1905) pp. 65-67; PIUS XII, Alloc. ad fideles Paroeciae S. Saba,
[18] Cf. LEO XIII, Alloc.,
[19] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Parochos, etc.,
[20] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Casti Connubii: AAS 22 (1930), p. 554; PIUS XII,
Nuntius Radiophonicus, 1 iunii 1941: AAS 33 (1941), p. 203; IDEM, Delegatis ad
Conventum Unionis Internationalis sodalitatum ad iura familiae tuenda,
[21] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Evangelii Praecones, 2 iunii 1951: AAS 43
(1951), p. 514.
[22] Cf. PIUS XII, Delegatis ad Conventum Unionis Internationalis sodalitatum ad
iura familiae tuenda,
[23] Cf. S. PIUS X, Alloc. ad catholicam Associationem Iuventutis Gallicae de
pietate, scientia et actione,
[24] Cf. PIUS XII, Epist. Dans quelques semaines, ad Archiepiscopum
Marianopolitanum: de conventibus a iuvenibus operariis christianis
canadiensibus indictis,
[25] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quadragesimo Anno,
[26] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra,
[27] Cf. PIUS XII, Alloc. ad I Conventum ex
Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo,
[28] Cf. PIUS XII, Alloc. ad I Conventum ex
Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo,
[29] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Le pŠlerinage de Lourdes,
[30] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Consilium Foederationis internationalis virorum
catholicorum,
[31] Cf. infra cap. V, n. 24.
[32] Cf. S. C. Concilii, Resolutio Corrienten.,
[33] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Princeps Pastorum,
[34] Cf. PIUS XI, Epist. Quae nobis, ad Card. Bertram,
[35] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quamvis Nostra,
[36] Cf. S. C. Concilii, Resolutio Corrienten.,
[37] Cf. PIUS XII, Alloc. ad II Conventum ex
Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo,
[38] Cf. PIUS XII, Alloc. ad II Conventum ex
Omnibus Gentibus Laicorum Apostolatui provehendo,
[39] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae,
[40] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De accommodata renovatione vitae religiosae, n. 8.
[41] Cf. BENEDICTUS XIV, De Synodo Dioecesana, 1. III, c. IX, n. VII-VIII: Opera
omnia in tomos XVII distributa, tom. XI (Prati, 1844), pp. 76-77.
[42] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Quamvis Nostra,
[43] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra,
[44] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, n. 12: AAS
57 (1965), p. 100. Cf. etiam Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. 15:
AAS 57 (1965),pp. 19-20.
[45] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de
Ecclesia, Lumen Gentium, cap. II, IV, V: AAS 57 (1965), pp. 12-21; 37-49; cf.
etiam Decr. de Oecumenismo, Unitatis redintegratio, nn. 4, 6, 7, 12: AAS 57
(1965), pp. 94, 96, 97, 99, 100; cf. etiam supra, n. 4.
[46] Cf. PIUS XII, Alloc. Ad VI Conferentiam internationalem «boyscouts», 6
iunii 1952: AAS 44 (1952), pp. 579-580; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et
Magistra,
[47] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de
Ecclesia, Lumen Gentium, n. 33: AAS 57 (1965), p. 39.
[48] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra,
[49] Cf. PIUS XII, Epist. Encycl. Sertum laetitiae,
[50] Cf. PIUS XII, Alloc. ad Congressum Universalem Foederationis Mundialis
Iuventutis Femineae Catholicae,
[51] Cf. PIUS XII, Ad Delegatos Conventus Sodalitatum Caritatis,
[52] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Mater et Magistra,