PAULUS EPISCOPUS
SERVUS
SERVORUM DEI
UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS
AD
PERPETUAM REl MEMORIAM
DECRETUM
DE ACTIVITATE MISSIONALI ECCLESIAE
« Ad gentes »
AAS
58 (1966) 947-990
Prooemium
1. AD GENTES DIVINITUS missa ut sit «universale salutis sacramentum»[1]
Ecclesia ex intimis propriae catholicitatis exigentiis, mandato sui Fundatoris
oboediens,[2]
Evangelium omnibus hominibus nuntiare contendit. Ipsi enim Apostoli, in quibus
Ecclesia est condita, vestigia Christi sequentes, «praedicaverunt verbum veritatis
et genuerunt Ecclesias».[3]
Eorum successorum officium est hoc opus perenne reddere, ut «sermo Dei currat
et clarificetur» (II Thess. 3,1) et Regnum Dei ubique terrarum annuntietur et
instauretur.
In praesenti autem rerum ordine, ex quo nova exsurgit
humanitatis condicio, Ecclesia, sal terrae et lux mundi,[4]
urgentius vocatur ad omnem creaturam salvandam et renovandam, ut omnia in
Christo instaurentur, et in Ipso homines unam familiam unumque populum Dei
constituant.
Quare haec Sancta Synodus, dum ob praeclara opera per
generosam totius Ecclesiae industriam peracta Deo gratias agit, missionalis
activitatis principia delineare, et vires omnium fidelium colligere cupit, ut
populus Dei, per angustam viam crucis procedens, regnum Christi, Domini et conspectoris
saeculorum,[5] ubique
diffundat eique advenienti vias paret. [948]
CAPUT I
De principiis
doctrinalibus
2. Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est, cum
ipsa ex missione Filii missioneque Spiritus Sancti originem ducat secundum
Propositum Dei Patris.[6]
Hoc autem Propositum ex «fontali amore» seu caritate Dei
Patris profluit, qui, cum sit Principium sine Principio, ex quo Filius gignitur
et Spiritus Sanctus per Filium procedit, ex nimia et misericordi benignitate
sua libere creans et insuper gratiose vocans nos ad Secum communicandum in vita
et gloria, bonitatem divinam liberaliter diffudit ac diffundere non desinit,
ita ut qui conditor est omnium, tandem fiat «omnia in omnibus» (I Cor. 15,28),
gloriam suam simul et beatitudinem nostram procurando. Placuit autem Deo
homines non tantum singulatim, quavis mutua connexione seclusa, ad vitae Suae
participationem vocare, sed eos in populum constituere, in quo filii sui, qui
erant dispersi, in unum congregarentur.[7]
3. Hoc universale Dei propositum pro salute generis humani
perficitur non solum modo quasi secreto in mente hominum vel per incepta, etiam
religiosa, quibus ipsi multipliciter Deum quaerunt, «si forte attrectent eum
aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum» (Act. 17,27): haec
enim incepta indigent illuminari et sanari, etsi, ex benigno consilio
providentis Dei, aliquando pro paedagogia ad Deum verum vel praeparatione
evangelica possint haberi.[8]
Deus autem ad [949] pacem seu communionem Secum stabiliendam fraternamque
societatem inter homines, eosque peccatores, componendam, in historiam hominum
novo et definitivo modo intrare decrevit mittendo Filium suum in carne nostra,
ut homines per Illum eriperet de potestate tenebrarum ac Satanae[9]
et in Eo mundum Sibi reconciliaret.[10]
Illum ergo, per quem fecit et saecula,[11]
constituit haeredem universorum, ut in Illo omnia instauraret.[12]
Christus enim Iesus missus est in mundum verus mediator
Dei et hominum. Cum Deus sit, «in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter» (Col. 2,9); secundum humanam autem naturam, novus Adam, renovatae
humanitatis caput constituitur, «plenus gratiae et veritatis» (Io. 1,14).
Itaque per vias verae Incarnationis processit Filius Dei ut homines divinae
naturae participes faceret, propter nos egenus factus cum esset dives, ut illius
inopia nos divites essemus.[13]
Filius Hominis non venit ut sibi ministraretur, sed ut ipse ministraret et
daret animam suam redemptionem pro multis, id est pro omnibus.[14]
Sancti Patres constanter proclamant non esse sanatum quod assumptum a Christo
non fuerit.[15] Assumpsit vero
integram humanam naturam qualis apud nos miseros et pauperes invenitur, absque
tamen peccato.[16] De seipso enim
dixit Christus, «quem Pater sanctificavit et misit in mundum» (Io. 10,36):
«Spiritus Domini super me, propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit
me, sanare contritos corde, praedicare [950] captivis remissionem et caecis
visum» (Lc. 4,18), et rursus: «Venit Filius hominis quaerere et salvum facere
quod perierat» (Lc. 19,10).
Quod autem semel a Domino praedicatum est vel in Ipso pro
salute generis humani actum, usque ad ultimum terrae[17]
proclamandum et disseminandum est, incipiendo ab Hierosolyma,[18]
ita ut quod semel pro omnibus patratum fuit ad salutem, in universis decursu
temporum effectum suum consequatur.
4. Ad hoc autem perficiendum misit Christus Spiritum
Sanctum a Patre, qui salutiferum opus suum intus operaretur Ecclesiamque ad
propriam dilatationem moveret. Procul dubio Spiritus Sanctus iam in mundo
operabatur antequam Christus glorificaretur.[19]
Die tamen Pentecostes in discipulos supervenit, ut cum eis
maneret in aeternum,[20]
Ecclesia coram multitudine publice manifestata est, diffusio Evangelii inter
gentes per praedicationem exordium sumpsit, et tandem praesignata est unio
populorum in fidei catholicitate, per Novi Foederis Ecclesiam, quae omnibus
linguis loquitur, in caritate omnes linguas intelligit et amplectitur, et sic dispersionem
Babelicam superat.[21]
A Pentecoste [951] enim inceperunt «actus Apostolorum», sicut superveniente
Spiritu Sancto in Virginem Mariam conceptus fuerat Christus et eodem Spiritu
Sancto in Ipsum orantem descendente Christus actus fuerat ad opus ministerii
sui.[22]
Ipse autem Dominus Iesus, priusquam vitam suam libere pro mundo poneret, ita
apostolicum ministerium disposuit et Spiritum Sanctum mittendum promisit, ut
ambo consociarentur in opere salutis ubique et semper ad effectum adducendo.[23]
Spiritus Sanctus Ecclesiam totam per omnia tempora «in communione et
ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit»,[24]
ecclesiastica instituta quasi anima eorum vivificando[25]
et eundem missionis animum, quo ipse Christus actus fuerat, in cordibus
fidelium instillando. Aliquando etiam actionem apostolicam visibiliter
praevenit,[26] sicut eam
variis modis indesinenter comitatur et dirigit.[27]
5. Dominus Iesus, inde ab initio «vocavit ad Se quos
voluit Ipse... et fecit ut essent duodecim cum Illo et ut mitteret eos
praedicare» (Mc. 3,13).[28]
Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo.
Deinde, cum semel, morte et resurrectione sua, complevisset in seipso mysteria
salutis nostrae et renovationis universorum, Dominus omnem potestatem adeptus
in caelo et in terra,[29]
priusquam assumeretur in caelum,[30]
Ecclesiam suam ut sacramentum salutis [952] fundavit, apostolosque in universum
mundum misit sicut et ipse missus fuerat a Patre,[31]
mandans eis: «Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris,
et Filii, et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia quaecumque mandavi
vobis» (Mt. 28,19-20). «Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni
creaturae. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit; qui vero non
crediderit, condemnabitur» (Mc. 16,15). Inde Ecclesiae officium incumbit
propagandi fidem salutemque Christi, tum virtute expressi mandati, quod ab
Apostolis haereditavit Ordo Episcoporum cui assistunt Presbyteri, una cum
Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore, tum virtute vitae quam membris
suis influit Christus, «ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum
operationem in mensuram uniuscuiusque membri, augmentum corporis facit in
aedificationem sui in caritate» (Eph. 4,16). Missio ergo Ecclesiae adimpletur
operatione qua, mandato Christi oboediens et Spiritus Sancti gratia caritateque
mota, omnibus homibus vel gentibus pleno actu praesens fit, ut eos, exemplo
vitae et praedicatione, sacramentis ceterisque gratiae mediis ad fidem,
libertatem et pacem Christi adducat, ita ut eis via libera ac firma patefiat ad
plene participandum mysterium Christi.
Cum haec missio continuet et per decursum historiae
explicet missionem ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est,
eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac ipse
Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii et sui ipsius
immolationis usque ad mortem, ex qua per resurrectionem suam victor processit.
Nam sic in spe ambulaverunt omnes Apostoli, qui tribulationibus multis et
passionibus adimpleverunt ea quae desunt passionum Christi pro corpore eius
quod est Ecclesia.[32]
Saepe etiam semen fuit sanguis christianorum.[33]
6. Hoc munus, ab Ordine Episcoporum, cui praeest Successor
Petri, orante et cooperante tota Ecclesia, adimplendum, unum idemque exsistit,
ubique et in omni condicione, licet non eodem pro rerum condicione [953] modo
exerceatur. Differentiae proinde, quae in hac Ecclesiae activitate agnoscendae
sunt, non sumuntur ex intima natura ipsius missionis, sed ex condicionibus in
quibus missio haec exercetur.
Dependent vero hae condiciones sive ab Ecclesia, sive
etiam a populis, a coetibus vel ab hominibus ad quos missio dirigitur. Ecclesia
enim, quamvis de se totalitatem seu plenitudinem mediorum salutis comprehendat,
nec semper nec statim secundum omnia agit nec agere potest, sed initia et
gradus in actione sua experitur, qua propositum Dei ad effectum adducere
conatur; imo quandoque, post feliciter inchoatam progressionem, regressum
iterum deplorare cogitur, vel saltem in quodam semiplenitudinis et
insufficientiae statu moratur. Quod autem ad homines, coetus et populos
attinet, eos gradatim tantum tangit ac penetrat, et sic eos in catholicam
plenitudinem assumit. Cum qualibet autem condicione vel statu actus proprii seu
apta instrumenta congruere debent. Incepta peculiaria quibus Evangelii
praecones ab Ecclesia missi, euntes in mundum universum, munus Evangelium
praedicandi et Ecclesiam ipsam implantandi inter populos vel coetus nondum in
Christum credentes exsequuntur, communiter «missiones» nuncupantur, quae per
activitatem missionalem perficiuntur, et plerumque exercentur in certis
territoriis a Sancta Sede agnitis. Finis proprius activitatis huius missionalis
est evangelizatio et plantatio Ecclesiae in populis vel coetibus in quibus
nondum radicata est.[34]
Ita ex semine verbi Dei, Ecclesiae [954] autochtonae particulares ubique in
mundo sufficienter conditae crescant, viribus quidem propriis ac maturitate
praeditae, quae hierarchia propria cum populo fideli unita et mediis quasi
affinibus christianae vitae plene ducendae sufficienter instructae, suam partem
in utilitatem totius Ecclesiae afferant. Medium principale huius implantationis
est praedicatio Evangelii Iesu Christi, ad quod annuntiandum Dominus discipulos
suos misit in mundum universum, ut homines per verbum Dei renati[35]
Ecclesiae per Baptismum aggregentur, quae ut Verbi incarnati corpus ex verbo
Dei et pane eucharistico nutritur et vivit.[36]
In hac missionali activitate Ecclesiae, diversae
condiciones aliquando permixtae occurrunt: inceptionis primum seu plantationis,
deinde novitatis seu iuventutis. Quibus tamen expletis, actio missionalis
Ecclesiae non desinit, sed Ecclesiis particularibus iam constitutis officium
incumbit eam continuandi, et praedicandi Evangelium singulis, qui adhuc foris
sunt. Coetus insuper, inter quos Ecclesia versatur, ob varias causas non raro
funditus mutantur, ita ut condiciones omnino novae oriri possint. Ecclesia tunc
debet perpendere, num hae condiciones activitatem eius missionalem denuo
requirant.
Insuper, rerum adiuncta aliquando talia sunt ut
possibilitas pro tempore desit praeconium evangelicum directe ac statim
proponendi: tunc quidem missionarii possunt ac debent patienter, prudenter ac
simul magna cum fiducia, saltem caritatis et beneficentiae testimonium Christi
praebere et sic vias Domino praeparare et ipsum aliquo modo praesentem reddere.
Sic patet activitatem missionalem intime ex ipsa natura
Ecclesiae profluere, cuius fidem salvificam propagat, cuius catholicam unitatem
dilatando perficit, cuius apostolicitate sustentatur, cuius collegialem
Hierarchiae affectum exercet, cuius sanctitatem testificatur, diffundit ac
promovet. Ita differt activitas missionalis inter gentes tam ab activitate pastorali
erga fideles exercenda, quam ab inceptis suscipiendis ad unitatem christianorum
redintegrandam.
Attamen duo haec cum missionali navitate Ecclesiae
arctissime coniunguntur:[37]
nam divisio [955] christianorum sanctissimae causae praedicandi Evangelium omni
creaturae detrimentum affert[38]
et aditum ad fidem multis praecludit. Sic ex necessitate missionis omnes
baptizati ad hoc vocantur, ut in uno grege coadunentur et ita coram gentibus de
Christo, Domino suo, unanimiter testimonium reddere possint. Quod si unam fidem
nondum plene testificari queant, mutua saltem aestimatione ac dilectione
animentur oportet.
7. Ratio huius missionalis activitatis ex voluntate Dei
sumitur, qui «omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis
venire. Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus,
qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (I Tim. 2,4-6), «et non est in
alio aliquo salus» (Act. 4,12). Oportet igitur ut ad Eum, per praedicationem
Ecclesiae agnitum, omnes convertantur, et Ipsi et Ecclesiae, quae Corpus Eius
est, per Baptismum incorporentur. Christus enim ipse «necessitatem fidei et
baptismi expressis verbis inculcando,[39]
necessitatem Ecclesiae, in quam homines per baptismum tamquam per ianuam
intrant, simul confirmavit. Quare illi homines salvari non possent, qui
Ecclesiam Catholicam a Deo per Iesum Christum ut necessariam esse conditam non
ignorantes, tamen vel in eam intrare, vel in eadem perseverare noluerint».[40]
Etsi ergo Deus viis sibi notis homines Evangelium sine eorum culpa ignorantes
ad fidem adducere possit, sine qua impossibile est Ipsi placere,[41]
Ecclesiae tamen necessitas incumbit,[42]
simulque ius sacrum, evangelizandi, ac proinde missionalis activitas vim suam
et necessitatem hodie sicut et semper integram servat. [956]
Per eam Corpus Christi mysticum ad suum proprium
incrementum vires indesinenter colligit et ordinat.[43]
Ad eam persequendam impelluntur membra Ecclesiae caritate, qua Deum diligunt et
qua cum omnibus hominibus cupiunt communicare in spiritualibus bonis tam
praesentis quam futurae vitae. Per hanc activitatem missionalem denique Deus
plene glorificatur, dum homines salutare Eius opus, quod in Christo perfecit,
conscie et plene accipiunt. Sic per eam completur Dei propositum, cui Christus
oboedienter et amanter inservit ad gloriam Patris qui misit eum,[44]
ut universum genus humanum unum Populum efformet Dei, in unum corpus coalescat
Christi, in unum coaedificetur templum Spiritus Sancti: quod sane, cum
fraternam concordiam refert, intimo universorum hominum voto respondet. Sic
tandem consilium Creatoris, hominem ad imaginem et similitudinem suam
condentis, revera adimpletur, cum omnes qui humanam participant naturam, in
Christo per Spiritum Sanctum regenerati, unanimiter gloriam Dei speculantes,
dicere poterunt: «Pater noster».[45]
8. Etiam cum ipsa natura humana eiusque adspirationibus
activitas missionalis intimam habet connexionem. Christum enim manifestando, eo
ipso Ecclesia hominibus genuinam eorum condicionis atque integrae vocationis
veritatem revelat, cum Christus principium sit et exemplar [957] huius
humanitatis renovatae, fraterno amore, sinceritate et pacifico spiritu imbutae,
ad quam omnes adspirant. Christus, et Ecclesia quae de Ipso per evangelicam
praedicationem dat testimonium, omnem peculiaritatem stirpis vel nationis
transcendunt, ideoque nemini et nullibi ut extranei reputari possunt.[46]
Ipse Christus est veritas atque via, quas evangelica praedicatio omnibus
patefacit, dum ad aures omnium eiusdem Christi verba perfert: «Paenitemini et
credite Evangelio» (Mc. 1,15). Cum autem, qui non credit, iam iudicatus sit,[47]
verba Christi verba sunt simul iudicii et gratiae, mortis et vitae. Etenim
solum vetustati mortem inferendo ad novitatem vitae accedere possumus: quod
primo de personis valet, sed etiam de diversis bonis mundi huius, quae simul
hominis peccato et Dei benedictione signantur: «Omnes enim peccaverunt et egent
gloria Dei» (Rom. 3,23). Nemo per seipsum et suis viribus a peccato liberatur
et supra seipsum elevatur, nemo penitus a sua infirmitate vel solitudine vel
servitute solvitur,[48]
omnes vero indigent Christo exemplari, magistro, liberatore, salvatore,
vivificatore. Revera Evangelium in historia hominum, etiam temporali, fermentum
libertatis ac progressus fuit seseque iugiter praebet fermentum fraternitatis,
unitatis et pacis. Non ergo sine causa Christus a fidelibus celebratur ut
«exspectatio gentium et Salvator earum».[49]
9. Itaque tempus activitatis missionalis est inter priorem
adventum Domini et alterum, in quo Ecclesia a quatuor ventis sicut messis
colligetur in regnum Dei.[50]
Antequam enim Dominus veniet, in omnes gentes oportet praedicari evangelium.[51]
[958]
Activitas missionalis nihil aliud est et nihil minus quam
propositi Dei manifestatio seu Epiphania et adimplementum in mundo et in eius
historia, in qua Deus, per missionem, historiam salutis manifeste perficit. Per
verbum praedicationis et per celebrationem sacramentorum, quorum centrum et
culmen est Sanctissima Eucharistia, Christum salutis auctorem praesentem
reddit. Quidquid autem veritatis et gratiae iam apud gentes quasi secreta Dei
praesentia inveniebatur, a contagiis malignis liberat et Auctori suo Christo
restituit, qui imperium diaboli evertit et multimodam scelerum malitiam arcet.
Itaque quidquid boni in corde menteque hominum vel in propriis ritibus et
culturis populorum seminatum invenitur, non tantum non perit, sed sanatur,
elevatur et consummatur ad gloriam Dei, confusionem daemonis et beatitudinem
hominis.[52] Sic activitas
missionalis ad plenitudinem eschatologicam tendit:[53]
per eam enim, usque ad mensuram et tempus quae Pater posuit in sua potestate,[54]
dilatatur Populus Dei, cui prophetice dictum est: «Dilata locum tentorii tui,
et pelles tabernaculorum tuorum extende! Ne parcas!» (Is. 54,2),[55]
augetur Corpus mysticum usque ad mensuram aetatis plenitudinis Christi,[56]
templumque spirituale, ubi Deus adoratur in spiritu et veritate,[57]
crescit et superaedificatur «super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso
summo angulari lapide Christo Iesu» (Eph. 2,20). [959]
CAPUT II
De ipso opere
missionali
10. Ecclesia, a Christo missa ad caritatem Dei omnibus
hominibus et gentibus manifestandam et communicandam, opus missionale adhuc
ingens sibi faciendum intelligit. Vicies enim milies centena milia hominum,
quorum numerus in dies augetur, qui stabilibus vitae culturalis nexibus,
antiquis religionis traditionibus, firmis socialium necessitudinum vinculis in
magnos et determinatos coetus coalescunt, nuntium evangelicum nondum aut vix
audierunt; quorum alii unam ex magnis religionibus sequuntur, alii vero
notitiae ipsius Dei extranei manent, alii eius existentiam expresse negant, imo
quandoque oppugnant. Ecclesia, ut omnibus mysterium salutis vitamque a Deo
allatam offerre possit, sese omnibus his coetibus inserere debet eodem motu,
quo ipse Christus incarnatione sua se obstrinxit certis socialibus et
culturalibus conditionibus hominum cum quibus conversatus est.
Art. 1: DE
TESTIMONIO CHRISTIANO
11. Ecclesia his coetibus humanis praesens sit oportet per
suos filios, qui inter eos conversantur vel ad eos mittuntur. Omnes enim
christifideles, ubicumque vivunt, exemplo vitae et testimonio verbi novum
hominem, quem per baptismum induerunt, et virtutem Spiritus Sancti, a quo per
confirmationem roborati sunt, ita manifestare tenentur, ut ceteri bona eorum
opera considerantes glorificent Patrem[58]
et genuinum vitae humanae sensum et communionis hominum universale vinculum
plenius percipiant.
Ut ipsi hoc testimonium Christi fructuose dare possint,
cum illis hominibus aestimatione et caritate iungantur, se ut membra coetus
hominum inter quos vivunt agnoscant, et in vita culturali et sociali partem
habeant per varia humanae vitae commercia et negotia; familiares [960] sint cum
eorum traditionibus nationalibus et religiosis; laete et reverenter detegant
semina Verbi in eis latentia; simul vero ad transformationem profundam
attendant, quae inter gentes fit, et adlaborent ne homines nostrae aetatis
scientiae et technologiae mundi moderni nimis intenti a rebus divinis
alienentur, quinimmo ut ad impensius desiderium veritatis et caritatis
divinitus revelatae expergefiant. Sicut ipse Christus cor hominum scrutatus est
eosque colloquio vere humano ad lucem divinam perduxit, ita eius discipuli,
Spiritu Christi profunde perfusi, cognoscant homines inter quos vivunt, et cum
eis conversentur, ut ipsi dialogo sincero et patienti discant, quas divitias
Deus munificus Gentibus dispensaverit; simul vero istas divitias luce evangelica
collustrare, liberare, et in Dei Salvatoris dominium reducere conentur.
12. Praesentia christifidelium in coetibus humanis illa
caritate animetur, qua nos dilexit Deus, qui vult ut et nos nos invicem eadem
caritate diligamus.[59]
Caritas christiana revera ad omnes extenditur sine
discrimine stirpis, condicionis socialis seu religionis; nullum exspectat
lucrum seu gratitudinem. Sicut enim Deus dilexit nos amore gratuito, ita et
fideles caritate sua ipsi homini solliciti sint diligendo eum eodem motu quo
Deus hominem quaesivit. Sicut ergo Christus circuibat omnes civitates et
castella curans omnem languorem et infirmitatem in sigum adventus Regni Dei,[60]
ita et Ecclesia per filios suos iungitur cum hominibus cuiuscumque condicionis,
maxime vero cum pauperibus et afflictis, atque libenter pro eis impenditur.[61]
Participat enim eorum gaudia et dolores, novit vitae adspirationes et
aenigmata, eis in anxietatibus mortis compatitur. Pacem quaerentibus respondere
cupit fraterno dialogo, afferens eis pacem et lucem ex Evangelio.
Laborent christifideles et cum ceteris omnibus collaborent
in rebus oeconomicis et socialibus recte ordinandis. Speciali cura sese
devoveant educationi puerorum et adolescentium per scholas diversi generis,
quae considerandae sunt non tantum tamquam medium eximium ad formandam [961] et
provehendam iuventutem christianam, sed simul ut servitium summi valoris
hominibus, maxime vero Nationibus progredientibus, ad elevandam dignitatem
humanam et ad conditiones humaniores praeparandas. Insuper partem assumant in
conatibus eorum populorum qui, famem, ignorantiam et morbos debellando,
meliores vitae condiciones condere et pacem in mundo firmare satagunt. In hac
activitate fideles sociam operam suam prudenter praestare exoptent inceptis
quae ab Institutis privatis et publicis, a guberniis, ab organis
internationalibus, a diversis communitatibus christianis necnon a religionibus
non-christianis promoventur.
Ecclesia vero nullo modo vult se in moderamen terrenae
civitatis ingerere. Nullam aliam auctoritatem sibi vindicat nisi ut, Deo
adiuvante, caritate et fideli servitio hominibus ministret.[62]
In sua vita et operatione intime cum hominibus coniuncti,
Christi discipuli eis verum testimonium Christi se oblaturos, et in eorum
salutem se operaturos sperant, etiam ubi Christum plene annuntiare nequeunt.
Non enim quaerunt progressum et prosperitatem mere materialem hominum, sed
eorum dignitatem et fraternam unionem promovent, docentes veritates religiosas
et morales, quas Christus luce sua illustravit, sicque gradatim aditum
pleniorem ad Deum aperiunt. Ita homines iuvantur in assequenda salute per
caritatem erga Deum et proximum, et elucere incipit mysterium Christi, in quo
novus homo apparuit, qui secundum Deum creatus est,[63]
et in quo caritas Dei revelatur.
Art. 2: DE PRAEDICATIONE EVANGELII ET DE CONGREGANDO
POPULO DEI
13. Ubicumque Deus aperit ostium sermonis ad loquendum
mysterium Christi,[64]
omnibus hominibus[65]
fiducialiter et constanter[66]
annuntietur[67] [962] Deus
vivus et, quem ad omnium salutem misit, Iesus Christus,[68]
ut non-christiani, Spiritu Sancto cor ipsorum aperiente,[69]
credentes ad Dominum libere convertantur, Eique sincere adhaereant qui, cum sit
«via, veritas et vita» (Io. 14,6), omnes eorum exspectationes spirituales
explet, imo infinite superat.
Quae conversio sane initialis intelligenda est, sufficiens
tamen ut homo percipiat se, avulsum a peccato, introduci in mysterium amoris
Dei, qui eum vocat ad personale commercium cum Seipso in Christo ineundum.
Etenim, gratia Dei operante, neoconversus spirituale iter aggreditur quo, fide
iam communicans mysterio Mortis et Resurrectionis, transit a vetere homine ad
novum hominem in Christo perfectum.[70]
Hic transitus, secum trahens progressivam sensus et morum immutationem, cum
suis socialibus consectariis manifestus fieri et tempore catechumenatus
paulatim evolvi debet. Cum Dominus cui creditur, signum sit contradictionis,[71]
homo conversus rupturas et separationes non raro experitur, sed etiam gaudia quae
non ad mensuram dat Deus.[72]
Ecclesia severe prohibet ne quis ad fidem amplectendam
cogatur vel artibus importunis inducatur aut alliciatur, sicut et fortiter
vindicat ius ne ullus iniquis vexationibus a fide deterreatur.[73]
Iuxta perantiquam Ecclesiae consuetudinem, motiva
conversionis investigentur et, si necesse est, purificentur.
14. Qui fidem in Christum a Deo per Ecclesiam acceperunt,[74]
liturgicis caeremoniis admittantur ad catechumenatum; qui non est mera dogmatum
praeceptorumque expositio, sed totius vitae christianae institutio et
tirocinium debite protractum, quibus discipuli cum Christo suo Magistro
coniunguntur. Catechumeni ergo apte initientur mysterio salutis et exercitio
morum evangelicorum sacrisque ritibus, successivis [963] temporibus
celebrandis,[75] introducantur
in vitam fidei, liturgiae et caritatis Populi Dei.
Deinde per initiationis christianae sacramenta liberati a
potestate tenebrarum,[76]
Christo commortui, consepulti et conresuscitati,[77]
Spiritum accipiunt[78]
adoptionis filiorum, et memoriale mortis et resurrectionis Domini cum cuncto
Populo Dei celebrant.
Desiderandum est ut liturgia temporis quadragesimalis et
paschalis ita restauretur ut animos catechumenorum componat ad celebrationem
paschalis mysterii in cuius sollemnibus peragendis per baptismum Christo
regenerantur.
Initiatio autem illa christiana in catechumenatu non a
solis catechistis vel sacerdotibus, sed a tota communitate fidelium, speciali
autem modo a patrinis, est procuranda, ita ut catechumeni inde ab initio
sentiant se pertinere ad Populum Dei. Cumque vita Ecclesiae sit apostolica,
catechumeni item discant testimonio vitae et fidei professione ad
evangelizationem et Ecclesiae aedificationem actuose cooperari.
Status tandem iuridicus catechumenorum in novo Codice
clare ponatur. Iam enim cum Ecclesia coniuncti sunt,[79]
iam de domo sunt Christi[80]
et non raro iam vitam agunt fidei, spei et caritatis.
Art. 3: DE COMMUNITATE CHRISTIANA EFFORMANDA
15. Spiritus Sanctus, qui omnes homines per semina Verbi
praedicationemque Evangelii ad Christum vocat et in cordibus obsequium fidei
suscitat, cum credentes in Christum in baptismalis fontis sinu ad novam [964] vitam
generat, eos congregat in unum Populum Dei qui est «genus electum, regale
sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis» (I Pt. 2, 9).[81]
Missionarii ergo, cooperatores Dei,[82]
tales suscitent fidelium congregationes quae, digne ambulantes vocatione qua
vocatae sunt[83] munera a Deo
sibi concredita exerceant sacerdotale, propheticum et regale. Hoc modo
communitas christiana signum fit praesentiae Dei in mundo: ipsa enim sacrificio
eucharistico incessanter cum Christo ad Patrem transit,[84]
verbo Dei sedulo enutrita[85]
testimonium Christi praebet,[86]
in caritate denique ambulat spirituque apostolico fervet.[87]
Communitas christiana inde ab initio ita efformari debet
ut suis necessitatibus, quantum fieri potest, ipsa providere queat.
Haec fidelium congregatio, divitiis culturae propriae
gentis praedita, in populo profunde radicetur: efflorescant familiae spiritu
evangelico imbutae[88]
atque scholis idoneis iuventur; associationes et coetus erigantur per quos
laicorum apostolatus totam societatem spiritu evangelico permeare valeat.
Splendescat denique caritas inter catholicos diversi ritus.[89]
Spiritus etiam oecumenicus nutriatur inter neophytos, qui probe aestiment
fratres in Christum credentes esse Christi discipulos, baptismate regeneratos,
perplurium bonorum Populi Dei consortes. Quantum sinunt condiciones religiosae,
actio oecumenica ita promoveatur ut, seclusa omni tam indifferentismi et confusionismi
quam insanae aemulationis specie, communi, pro quanto datur, professione [965]
fidei in Deum et in Iesum Christum coram Gentibus, atque cooperatione in re tam
sociali et technica quam culturali et religiosa, catholici fraterne collaborent
cum fratribus a se seiunctis ad normas Decreti de Oecumenismo. Collaborent
praesertim propter Christum, suum Dominum communem: Eius Nomen eos colligat!
Haec collaboratio instituatur non solum inter privatas personas, sed etiam, de
iudicio Ordinarii loci, inter Ecclesias vel communitates ecclesiales earumque
opera.
Christifideles ex Gentibus cunctis in Ecclesia congregati,
«neque regimine, neque sermone, neque politicis vitae institutis a ceteris
hominibus sunt distincti»,[90]
ideoque in honesta consuetudine vitae gentis suae Deo et Christo vivant; ut
boni cives amorem Patriae vere et efficaciter colant, alienae tamen stirpis
contemptum et nationalismum exacerbatum vitent omnino, amorem hominum
universalem promoveant.
Ad omnia haec obtinenda maximum momentum habent et speciali
cura digni sunt laici, christifideles nempe qui, Christo per baptismum
incorporati, in saeculo vivunt. Ipsorum enim proprium est, ut Spiritu Christi
imbuti, fermenti instar, res temporales ab intra animent et ordinent, ut
secundum Christum iugiter fiant.[91]
Attamen non sufficit ut populus christianus praesens sit
et constitutus in aliqua gente, nec sufficit ut apostolatum exempli exerceat;
ad hoc constituitur, ad hoc praesens est, ut concivibus non-christianis
Christum verbo et opere annuntiet eosque iuvet ad plenam Christi receptionem.
Iamvero, ad Ecclesiae plantationem et ad incrementum communitatis christianae
necessaria sunt varia ministeria, quae vocatione divina ex ipsa fidelium
congregatione suscitata, ab omnibus diligenti cura sunt fovenda atque colenda;
inter quae habentur munera sacerdotum, diaconorum et catechistarum, atque actio
catholica. Item Religiosi et Religiosae ad Regnum Christi in animis radicandum
et corroborandum illudque ulterius dilatandum sive oratione, sive actuosa opera
indispensabile praestant officium. [966]
16. Gaudio magno Ecclesia gratias agit pro inaestimabili
vocationis sacerdotalis dono, quod inter Gentes ad Christum recenter conversas
tot iuvenibus Deus elargitus est. Firmiores enim radices Ecclesia in unoquoque
coetu humano figit, cum variae communitates fidelium ex suis membris proprios
habent salutis ministros in ordine Episcoporum, Presbyterorum ac Diaconorum,
fratribus suis inservientes, ita ut novellae Ecclesiae structuram dioecesanam
cum proprio clero paulatim acquirant.
Quae de sacerdotali vocatione et formatione ab hoc
Concilio statuta sunt, sancte serventur ubi Ecclesia primo plantatur, et apud
novellas Ecclesias. Maximi facienda sunt quae dicuntur de institutione
spirituali cum doctrinali et pastorali arcte connectenda, de vita secundum
formam Evangelii gerenda sine consideratione commodi proprii vel familialis, de
intimo sensu mysterii Ecclesiae excolendo. Inde mirabiliter discent totos se
ipsos in servitium Corporis Christi et ad opus Evangelii dedicare, proprio
episcopo tanquam fidi cooperatores adhaerere et sociam confratribus operam
praestare.[92]
Ad quem generalem finem assequendum, tota alumnorum
formatio ordinetur sub luce mysterii salutis uti in Scripturis exhibetur. Hoc
mysterium Christi et salutis humanae in Liturgia praesens inveniant et vivant.[93]
Quae exigentiae communes sacerdotalis institutionis, etiam
pastoralis et practicae, ad normam Concilii,[94]
componantur cum studio obviam eundi peculiari cogitandi agendique modo propriae
gentis. Alumnorum mentes ergo aperiantur et exacuantur ut bene cognoscant et
iudicare valeant suae gentis culturam; in disciplinis philosophicis et
theologicis perspiciant rationes quae traditiones ac religionem patrias inter
et religionem christianam intercedunt.[95]
Item institutio sacerdotalis necessitates pastorales regionis respiciat: alumni
discant historiam, [967] finem et methodum actionis missionalis Ecclesiae, et
speciales condiciones sociales, oeconomicas, culturales proprii populi. In
spiritu oecumenismi educentur, et ad dialogum fraternum cum non-christianis
rite praeparentur.[96]
Haec omnia postulant, ut studia ad sacerdotium peragantur, quantum fieri
potest, in consuetudine et convictu cum sua cuiusque gente.[97]
Cura tandem habeatur de formatione in administratione ordinata ecclesiastica,
imo etiam oeconomica.
Insuper idonei sacerdotes seligantur qui, post praxim
aliquam pastoralem, in studiorum Universitatibus etiam exteris, maxime in Urbe,
aliisque Institutis scientificis studia superiora perficiant, ita ut Ecclesiis
novellis ex clero locali praesto sint ad magis ardua munera ecclesiastica
implenda, congrua scientia et peritia praediti.
Ubi Conferentiis Episcoporum opportunum apparuerit, ordo
diaconatus ut status vitae permanens restauretur ad normam Constitutionis De
Ecclesia.[98] Iuvat enim
viros, qui ministerio vere diaconali fungantur, vel verbum divinum tanquam
catechistae praedicantes, vel nomine parochi et episcopi dissitas communitates
christianas moderantes, vel caritatem exercentes in operibus socialibus seu
caritativis, per impositionem manuum inde ab Apostolis traditam corroborari et
altari arctius coniungi, ut ministerium suum per gratiam sacramentalem
diaconatus efficacius expleant.
17. Item laude dignum est agmen illud, de opere missionum
ad Gentes tam optime meritum, catechistarum scilicet, tam virorum quam
mulierum, qui spiritu apostolico imbuti, magnis laboribus singulare et omnino
necessarium adiumentum conferunt ad dilatationem fidei et Ecclesiae.
Nostris diebus, cum ad tot multitudines evangelizandas et
ad ministerium pastorale exercendum pauci sint clerici, catechistarum officium
maximum momentum habet. Eorum ergo institutio ita perfici debet et culturali
progressui accommodari, ut tanquam validi cooperatores ordinis sacerdotalis
quam optime exsequi possint munus suum novis et amplioribus oneribus
ingravescens. [968]
Multiplicentur ergo scholae dioecesanae et regionales in
quibus futuri catechistae cum doctrinam catholicam, praesertim in re biblica et
liturgica, tum etiam methodum catecheticam praximque pastoralem excolant, seque
ad mores hominum christianorum[99]
forment, pietatem sanctitatemque vitae colere indesinenter satagentes. Insuper
conventus vel cursus habeantur quibus catechistae in disciplinis et artibus suo
ministerio utilibus certis temporibus renoventur et eorum vita spiritualis
nutriatur et roboretur. Praeterea, iis qui totos huic operi se devovent, status
vitae decens et securitas socialis procuretur per iustam remunerationem.[100]
In voto est ut formationi et sustentationi catechistarum modo congruo
provideatur subsidiis S. Dicasterii de Propaganda Fide specialibus. Si
necessarium et aptum apparebit, Opus pro Catechistis fundetur. Insuper
Ecclesiae grato animo agnoscent generosam operam catechistarum auxiliarium,
quorum adiutorio indigebunt. Ipsi in suis communitatibus precibus praesunt et
doctrinam tradunt. De eorum formatione doctrinali et spirituali rite curandum
est. Praeterea optandum est ut, ubi opportunum videbitur, catechistis debite
formatis missio canonica in actione liturgica publice celebranda conferatur, ut
apud populum maiore auctoritate fidei deserviant.
18. Inde a periodo plantationis Ecclesiae vita religiosa
sedulo promoveatur, quae non solum pretiosa omninoque necessaria auxilia
activitati missionali affert, sed per intimiorem consecrationem Deo in Ecclesia
factam lucide quoque manifestat et significat intimam vocationis christianae
naturam.[101]
Instituta religiosa, plantationi Ecclesiae adlaborantia,
mysticis divitiis, quibus traditio religiosa Ecclesiae insignitur, penitus
imbuta, eas pro cuiusque gentis ingenio et indole exprimere et tradere
conentur. Attente considerent quomodo traditiones asceticae et contemplativae,
quarum semina iam ante Evangelii praedicationem nonnunquam antiquis culturis a
Deo indita sunt, in vitam religiosam christianam assumi possint. [969]
In novellis Ecclesiis variae formae vitae religiosae
excolendae sunt, ut diversos aspectus missionis Christi et vitae Ecclesiae
exhibeant, ac variis operibus pastoralibus se devoveant, suaque membra ad ea
exercenda rite praeparent. Attamen Episcopi in Conferentia videant ne
Congregationes eundem finem apostolicum prosequentes, multiplicentur cum
detrimento vitae religiosae et apostolatus.
Speciali mentione digna sunt varia ad vitam contemplativam
radicandam incepta, quibus alii, essentialia Institutionis monasticae elementa
retinentes, ditissimam traditionem sui Ordinis implantare satagunt, alii vero
ad antiqui monachismi simpliciores formas redeunt: omnes tamen genuinam
aptationem ad condiciones locales quaerere studeant. Cum enim vita
contemplativa ad plenitudinem praesentiae Ecclesiae pertineat, oportet apud
novellas Ecclesias ubique instauretur.
CAPUT III
De Ecclesiis
particularibus
19. Opus plantationis Ecclesiae in determinato hominum
coetu certam attingit metam, cum congregatio fidelium, in sociali vita iam
radicata culturaeque loci aliquatenus conformata, quadam stabilitate et
firmitate fruitur: propria nempe, etsi insufficienti, instructa copia localium
sacerdotum, religiosorum et laicorum, iis ministeriis et institutis ditatur
quae ad vitam populi Dei sub ductu Episcopi proprii ducendam ac dilatandam
necessaria sunt.
In huiusmodi Ecclesiis novellis, vita Populi Dei
maturescere debet per omnes campos vitae christianae ad normas huius Concilii
renovandae: congregationes fidelium, magis in dies conscie, vivae efficiuntur
communitates fidei, liturgiae et caritatis; laici per civilem et apostolicam
operositatem ordinem caritatis et iustitiae in civitate instaurare nituntur;
instrumenta communicationis socialis opportune et prudenter adhibentur;
familiae per vitam vere christianam seminaria evadunt apostolatus laicorum
necnon vocationum sacerdotalium et religiosarum. Fides denique per catechesim aptatam
edocetur, in Liturgia ingenio populi consona celebratur, et per legislationem
canonicam congruam inducitur in honesta instituta et consuetudines locales.
[970]
Episcopi vero, una cum suo quisque presbyterio, sensu
Christi et Ecclesiae magis magisque imbuti, cum universali Ecclesia sentiant
atque vivant. Intima permaneat ecclesiarum novellarum communio cum tota
Ecclesia, cuius traditionis elementa culturae propriae adiungant ad augendam,
mutuo quodam virium effluvio, vitam Corporis Mystici.[102]
Hinc colantur elementa theologica, psychologica et humana quae ad hunc sensum
communionis cum Ecclesia universali fovendum afferre valeant.
Hae vero Ecclesiae, saepissime in pauperioribus orbis
partibus sitae, gravissima plerumque sacerdotum penuria et subsidiorum materialium
inopia adhuc laborant. Quare summopere indigent ut continuata totius Ecclesiae
actio missionalis ea subministret adminicula quae Ecclesiae localis incremento
vitaeque christianae maturitati praeprimis inserviant. Quae actio missionalis
opem etiam ferat iis Ecclesiis, diu fundatis, quae in quodam statu regressionis
vel debilitatis versantur.
Attamen istae Ecclesiae commune pastorale studium aptaque
opera instaurent, quibus vocationes ad clerum dioecesanum et ad Instituta
religiosa numero augeantur, securius diiudicentur et efficacius excolantur,[103]
ita ut paulatim sibimetipsis providere et aliis auxilium afferre valeant.
20. Cum Ecclesia particularis universalem Ecclesiam quam
perfectissime repraesentare teneatur, probe noscat se ad eos quoque qui in
Christum non credentes cum ipsa in eodem territorio commorantur esse missam ut,
testimonio vitae singulorum fidelium et totius communitatis, signum sit
Christum eis indicans.
Requiritur insuper ministerium verbi, ut Evangelium ad
omnes perveniat. Episcopus imprimis fidei praeco sit oportet, qui novos discipulos
ad Christum adducat.[104]
Quod eximium munus ut rite adimpleat, penitus percipiat tum condiciones sui
gregis tum intimas suorum concivium de Deo opiniones, sedulo quoque habita
ratione illarum [971] mutationum, quas
urbanizationes uti dicunt, migrationes et indifferentismus religiosus
introduxerint.
Presbyteri locales in novellis Ecclesiis opus
evangelizationis ardenter aggrediantur, communem operam instituendo cum
missionariis exteris, quibuscum unum efforment presbyterium, adunatum sub
auctoritate Episcopi, non solum ad fideles pascendos et ad divinum cultum
celebrandum, sed etiam ad Evangelium praedicandum iis qui foris sunt. Promptos
se praebeant et, occasione data, alacri animo Episcopo suo sese offerant ad
opus missionarium in dissitis et derelictis regionibus propriae dioeceseos vel
in aliis dioecesibus incipiendum.
Eodem zelo fervescant religiosi et religiosae itemque
laici erga suos concives, praesertim pauperiores.
Curent Conferentiae Episcopales ut statis temporibus
cursus renovationis biblicae, theologicae, spiritualis et pastoralis
instituantur eo consilio, ut inter rerum varietates et mutationes clerus
pleniorem cognitionem scientiae theologicae et methodorum pastoralium acquirat.
De caetero, sancte serventur ea quae ab hoc Concilio,
praesertim in Decreto De Presbyterorum Ministerio et Vita sancita sunt.
Ut hoc opus missionale Ecclesiae particularis perfici
possit, requiruntur ministri idonei, tempestive parandi modo condicionibus uniuscuiusque
Ecclesiae congruenti. Cum autem homines magis magisque in coetus coalescant,
maxime convenit Conferentias episcopales communia consilia inire de dialogo cum
his coetibus instituendo. Si autem in quibusdam regionibus coetus hominum
inveniuntur, qui a fide catholica amplectenda eo arceantur, quod formae
peculiari quam Ecclesia ibi induerit, sese accommodare nequeant, in voto est ut
tali condicioni speciali modo[105]
provideatur, donec omnes christiani in unam communitatem congregari possint.
Missionarios vero, si quos Apostolica Sedes ad hunc finem praesto habuerit,
singuli Episcopi in suas dioeceses vocent vel libenter recipiant eorumque
incepta efficaciter promoveant.
Ut hic zelus missionarius apud domesticos patriae
florescat, valde convenit ut Ecclesiae novellae quam primum Missioni universali
Ecclesiae [972] opere participent, mittendo et ipsae missionarios qui
Evangelium ubique terrarum annuntient, etsi penuria cleri laborent. Communio
enim cum Ecclesia universali quodammodo consummabitur cum et ipsae navitatem
missionalem ad alias Gentes actuose participabunt.
21. Ecclesia non vere fundata est, non plene vivit, nec
perfectum Christi signum est inter homines, nisi, cum hierarchia, laicatus veri
nominis exstet et laboret. Evangelium enim non potest profunde infigi in
ingeniis, vita et labore alicuius populi sine actuosa praesentia laicorum. Ideo
iam in fundatione Ecclesiae ad laicatum maturum christianum constituendum
maxime attendendum est.
Laici enim fideles plene pertinent simul ad Populum Dei et
ad societatem civilem: ad gentem suam pertinent in qua nati sunt, in cuius
thesauris culturalibus per educationem participare coeperunt, cuius vitae per
multiformia vincula socialia iunguntur, in cuius progressu proprio nisu in suis
professionibus cooperantur, cuius problemata ipsi tamquam propria sentiunt et
solvere conantur; pertinent etiam ad Christum, quia regenerati sunt in Ecclesia
per fidem et baptismum ut, novitate vitae et operis, Christi sint,[106]
ut in Christo omnia Deo subiciantur, et tandem sit Deus omnia in omnibus.[107]
Praecipuum officium eorum, virorum et mulierum, est
testimonium Christi, quod vita et verbo in familia, in suo coetu sociali, et in
ambitu suae professionis reddere tenentur. Appareat enim in eis oportet novus
homo qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.[108]
Debent vero hanc novitatem vitae exprimere in ambitus societatis et culturae
patriae, secundum traditiones suae nationis. Ipsi cognoscere hanc culturam, eam
sanare et servare, secundum condiciones recentes evolvere, et tandem in Christo
perficere debent, ut fides Christi et vita Ecclesiae societati, in qua vivunt,
iam non sit extranea, sed eam permeare et transformare incipiat. Iungantur
concivibus suis sincera caritate, ut in eorum conversatione appareat novum
vinculum unitatis et solidarietatis universalis, quae ex mysterio Christi
hauritur. Disseminent etiam fidem Christi inter eos, quibus vitae et
professionis vinculis [973] nectuntur; quae obligatio eo magis urget, quod
plurimi homines nonnisi per vicinos laicos Evangelium audire et Christum
agnoscere possunt. Immo, ubi fieri potest, laici parati sint, in magis
immediata cooperatione cum hierarchia, specialem missionem implere ad
Evangelium annuntiandum et doctrinam christianam communicandam, ut nascenti
Ecclesiae vigorem adiciant.
Ministri vero Ecclesiae operosum apostolatum laicorum
magni habeant. Laicos forment ut tamquam membra Christi responsabilitatis suae
pro omnibus hominibus conscii fiant; eos in mysterio Christi profunde
instruant, in practicas methodos introducant ac eis in difficultatibus adsint,
ad mentem Constitutionis De Ecclesia et Decreti De Apostolatu Laicorum.
Servatis ergo Pastorum et laicorum muneribus et
responsabilitatibus propriis, tota Ecclesia novella unum testimonium Christi
vivum et firmum reddat, ut lucidum signum fiat salutis, quae in Christo nobis
advenit.
22. Semen quod est verbum Dei, germinans ex terra bona,
rore divino irrigata, succum trahit, illum transformat sibique assimilat ut
denique fructum multum afferat. Equidem ad instar oeconomiae Incarnationis,
Ecclesiae novellae in Christo radicatae Apostolorumque fundamento
superaedificatae, in admirabile commercium assumunt omnes divitias nationum
quae Christo datae sunt in haereditatem.[109]
Ipsae e suorum populorum consuetudinibus et traditionibus, sapientia et
doctrina, artibus et disciplinis, ea omnia mutuantur quae ad gloriam Creatoris
confitendam, ad gratiam Salvatoris illustrandam et ad vitam christianam rite
ordinandam conferre possunt.[110]
Ad hoc propositum assequendum necesse est, ut in unoquoque
magno territorio socio-culturali, uti aiunt, ea consideratio theologica
stimuletur qua, praelucente Traditione universalis Ecclesiae, facta et verba a
Deo revelata, in Sacris Litteris consignata et ab Ecclesiae Patribus et
Magisterio explicata, novae investigationi subiiciantur. Sic clarius [974]
percipietur quibus viis fides, ratione habita philosophiae vel sapientiae
populorum, quaerere possit intellectum, et quibus modis consuetudines, vitae
sensus et socialis ordo, cum moribus revelatione divina significatis componi
queant. Inde patebunt viae ad profundiorem aptationem in toto ambitu vitae
christianae. Hoc agendi modo omnis syncretismi et falsi particularismi species
secludetur, vita christiana ingenio indolique cuiusque culturae accommodabitur,[111]
traditiones particulares cum propriis cuiusque familiae gentium dotibus luce
Evangelii illustratis, in unitatem catholicam assumentur. Novae denique
Ecclesiae particulares, suis traditionibus exornatae, locum suum habebunt in ecclesiastica
communione, integro manente Primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis
coetui praesidet.[112]
Optandum est ergo, imo omnino convenit, ut Conferentiae
Episcopales intra limites uniuscuiusque magni territorii socio-culturalis inter
se ita coadunentur ut concordi animo communibusque consiliis hoc aptationis
propositum prosequi valeant.
CAPUT IV
De missionariis
23. Quamvis cuilibet discipulo Christi onus fidei disseminandae
pro parte sua incumbat,[113]
Christus Dominus semper e numero discipulorum vocat quos vult ipse, ut sint cum
illo et ut mittat eos gentibus praedicare.[114]
Quare per Spiritum Sanctum, qui charismata prout vult ad utilitatem dividit,[115]
vocationem missionariam in cordibus singulorum inspirat simulque in Ecclesia
suscitat Instituta,[116]
quae munus evangelizationis ad totam Ecclesiam pertinens tamquam proprium
officium suscipiant. [975]
Speciali enim vocatione signantur, qui congrua naturali
indole praediti, dotibus et ingenio idonei, parati sunt ad opus missionale
suscipiendum,[117] sive
autochtoni sive exteri: sacerdotes, religiosi, laici.
A legitima auctoritate missi, fide et oboedientia ad eos,
qui longe sunt a Christo, exeunt, segregati in opus ad quod assumpti sunt[118]
tamquam ministri Evangelii, «ut fiat oblatio gentium accepta et sanctificata in
Spiritu Sancto» (Rom. 15,16).
24. At vero Deo vocanti homo respondere debet tali modo,
ut carni et sanguini non acquiescens[119]
totum sese devinciat operi Evangelii. Hoc autem responsum dari nequit nisi
Spiritu Sancto incitante et roborante. Missus enim intrat in vitam et missionem
Eius, qui «semet ipsum exinanivit formam servi accipiens» (Phil. 2,7). Ideo
paratus esse debet ad vitam stare vocationi suae, renuntiare sibi et omnibus
quae hucusque sua habuit, et omnibus omnia sese facere.[120]
Annuntians Evangelium in gentibus, cum fiducia notum
faciat mysterium Christi, pro quo legatione fungitur, ita ut in Ipso audeat,
prout oportet, loqui,[121]
scandalum crucis non erubescens. Vestigia premens Magistri sui, mitis et
humilis corde, manifestet iugum Eius suave esse et onus leve.[122]
Vita revera evangelica,[123]
in multa patientia, in longanimitate, in suavitate, in caritate non ficta[124]
testimonium reddat Domino suo, si necesse est, usque ad sanguinis effusionem.
Virtutem et fortitudinem a Deo impetrabit, ut cognoscat in multo experimento
tribulationis et altissimae paupertatis abundantiam esse gaudii.[125]
Persuasum habeat oboedientiam esse virtutem peculiarem ministri Christi, qui
oboedientia Sua redemit genus humanum. [976]
Evangelii praecones, ne gratiam quae in eis est,
neglegant, renoventur spiritu mentis de die in diem.[126]
Ordinarii vero et Superiores statutis temporibus missionarios coadunent, ut spe
vocationis roborentur et in ministerio apostolico innoventur, etiam institutis
ad hoc aptis domibus.
25. Ad tam praeclarum opus, futurus missionarius speciali
formatione spirituali et morali praeparandus est.[127]
Debet enim esse promptus ad initia capienda, constans ad opera perficienda,
perseverans in difficultatibus, patienti et forti animo ferens solitudinem,
defatigationem, infructuosum laborem. Mente aperta et corde dilatato hominibus
occurret; officia sibi commissa libenter suscipiet; alienis etiam populorum moribus
et variantibus condicionibus generose se aptabit; concordi animo et mutua
caritate sociam operam dabit fratribus et omnibus qui eidem operi sese
dedicant, ita ut simul cum fidelibus, communitatem apostolicam imitantes, cor
unum sint et anima una.[128]
Hae animi habitudines iam tempore formationis sedulo exerceantur, excolantur et
vita spirituali eleventur et nutriantur. Fide viva et spe indeficienti imbutus,
missionarius sit vir orationis; ardeat spiritu virtutis et dilectionis et
sobrietatis;[129] discat in
quibus sit sufficiens esse;[130]
spiritu sacrificii mortem Iesu in seipso circumferat, ut vita Iesu operetur in
eis ad quos mittitur;[131]
zelo animarum libenter omnia impendat et superimpendatur ipse pro animabus,[132]
adeo ut «quotidiano officii sui exercitio in Dei proximique amore crescat».[133]
Ita voluntati Patris oboediens cum Christo, missionem Eius sub auctoritate
hierarchica Ecclesiae continuabit, et mysterio salutis cooperabitur. [977]
26. Qui vero ad varias gentes mittentur, ut boni ministri
Christi, enutriti sint «verbis fidei et bonae doctrinae» (I Tim. 4,6), quae
praeprimis ex Sacris Scripturis haurient, perscrutantes Mysterium Christi,
cuius praecones et testes erunt.
Quare omnes missionarii -sacerdotes, fratres, sorores,
laici- pro sua quisque condicione praeparandi et efformandi sunt, ne exigentiis
futuri operis impares inveniantur.[134]
Ab ipsis iam initiis, formatio doctrinalis eorum ita instituatur, ut et
universalitatem Ecclesiae et diversitatem gentium comprehendat. Quod de omnibus
disciplinis valet, per quas ad ministerium obeundum parantur, necnon de aliis
scientiis, quibus utiliter edocentur, ut communem habeant populorum,
culturarum, religionum cognitionem, non tantum ad praeteritum, sed et ad
praesens tempus spectantem. Quicumque nempe alium populum aditurus est, magni
aestimet eius patrimonium et linguas et mores. Futuro missionario apprime
necessarium est studiis missiologicis incumbere, id est cognoscere doctrinam et
normas Ecclesiae circa activitatem missionalem, scire quas vias nuntii
Evangelii decursu saeculorum percurrerint, necnon praesentem missionum
condicionem simul ac methodos, quae nunc temporis efficaciores censentur.[135]
Etsi vero haec integra institutio pastorali sollicitudine
imbuenda sit, peculiaris tamen et ordinata formatio apostolica praebeatur, tam
doctrina quam practicis exercitationibus.[136]
Fratres et sorores quamplurimi artem catecheticam bene
edoceantur et praeparentur, ut magis adhuc in apostolatu collaborare possint.
Etiam qui ad tempus in activitate missionali partes
assumunt, formationem conditioni suae adaequatam acquirant necesse est.
Haec vero formationis genera in terris ad quas mittentur
ita [978] compleantur, ut missionarii fusius cognoscant historiam, structuras
sociales et consuetudines populorum, perspiciant ordinem moralem et praecepta
religiosa necnon ideas intimas, quas ii secundum sacras sibi traditiones de
Deo, de mundo et de homine efformaverint.[137]
Linguas vero ediscant tali gradu, ut illis expedite et polite uti queant, et
ita faciliorem ad hominum mentes et corda aditum inveniant.[138]
Praeterea in peculiares necessitates pastorales rite introducantur.
Aliqui vero profundiore ratione praeparentur apud
Instituta Missiologica vel alias Facultates aut Universitates, ut efficacius
specialibus muneribus fungi[139]
et ceteris missionariis eruditione sua adiutorio esse possint in exercendo
opere missionario quod nostris praesertim temporibus tot difficultates et
opportunitates praebet. Valde insuper optandum, ut Conferentiae Regionales
Episcoporum talium peritorum copiam praesto habeant, eorumque scientia et
experientia fructuose utantur in sui muneris necessitatibus. Nec desint qui
perfecte sciant uti instrumentis technicis et communicationis socialis, quorum
momentum omnes magni faciant.
27. Quae omnia, quamvis unicuique ad gentes misso omnino
necessaria sint, ab individuis vix reapse attingi possunt. Cum etiam ipsum opus
missionale, experientia teste, a singulis impleri nequeat, communis vocatio
singulos ad Instituta congregavit, in quibus, collatis viribus, apte
formarentur et illud opus nomine Ecclesiae et ad nutum hierarchicae
auctoritatis exsequerentur. Quae Instituta multis abhinc saeculis pondus diei
et aestus portaverunt, sive integre labori missionali sese devoverunt sive ex
parte. Saepe vasta territoria illis evangelizanda a Sancta Sede commissa sunt,
in quibus Deo novum populum coadunaverunt, Ecclesiam localem propriis
pastoribus adhaerentem. Ecclesiis suo sudore, imo et sanguine suo fundatis,
zelo atque experientia in servitium erunt fraterna cooperatione vel curam
animarum gerendo vel munera specialia ad bonum commune persolvendo.
Aliquando pro toto alicuius regionis ambitu urgentiores
quosdam [979] labores in se sument, ex. gr. evangelizationem coetuum vel
populorum qui forsan nuntium evangelicum ob peculiares rationes nondum
acceperunt vel ei hucusque restiterunt.[140]
Si opus est, illos qui activitati missionali ad tempus se
devovent, experientia sua efformare et adiuvare praesto sint.
His de causis, et cum multae adhuc exstent gentes ad
Christum adducendae, Instituta apprime necessaria manent.
CAPUT V
De ordinatione
activitatis missionalis
28. Christifideles, cum donationes habeant differentes,[141]
pro sua quisque opportunitate, facultate, charismate ac ministerio,[142]
in Evangelio collaborare debent; omnes proinde, qui seminant et qui metunt,[143]
qui plantant et qui rigant, unum sint oportet,[144]
ut «ad eundem finem libere et ordinatim conspirantes»,[145]
unanimiter ad aedificationem Ecclesiae vires impendant.
Quamobrem Evangelii praeconum labores et auxilia ceterorum
christifidelium ita dirigenda et colliganda sunt, ut «omnia secundum ordinem
fiant» (I Cor. 14,40) in cunctis activitatis et cooperationis missionalis
campis.
29. Cum enim cura Evangelium ubique terrarum annuntiandi
imprimis ad Corpus Episcoporum pertineat,[146]
Synodus Episcoporum seu «stabile Episcoporum Consilium pro Ecclesia universa»,[147]
inter generalis [980] momenti negotia,[148]
activitatis missionalis, maximi sanctissimique Ecclesiae muneris,[149]
specialem habeat rationem.
Pro omnibus Missionibus et pro tota activitate missionali
unum tantum sit oportet Dicasterium competens, nempe «De Propaganda Fide», a
quo dirigantur necnon coordinentur ubique terrarum et ipsum opus missionale et
cooperatio missionaria, salvo tamen iure Ecclesiarum Orientalium.[150]
Licet multiplici modo Spiritus Sanctus suscitet spiritum
missionalem in Ecclesia Dei, et non raro actionem eorum quorum est moderari
vitam Ecclesiae praeveniat, tamen pro sua parte etiam hoc Dicasterium promoveat
vocationem et spiritualitatem missionariam, zelum et orationem pro missionibus,
necnon de istis nuntia genuina et adaequata producat. Ab eo suscitentur et
secundum urgentiores necessitates regionum distribuantur missionarii. Ab eo
disponatur ordinata operandi ratio, profluant normae directivae et principia
pro evangelizatione adaptata, dentur impulsus. Ab eo incitetur et coordinetur
efficax collectio subsidiorum, quae distribuantur secundum rationes necessitatis
vel utilitatis necnon extensionis dicionis, numeri fidelium et infidelium, operum et
Institutorum, ministrorum et missionariorum.
Una cum Secretariatu ad unitatem Christianorum fovendam
quaerat vias et media ad procurandam et ordinandam fraternam collaborationem
necnon conviventiam cum incoeptis missionalibus aliarum communitatum
christianarum, ut scandalum divisionis pro posse tollatur.
Itaque necesse est ut hoc Dicasterium sit tam instrumentum
administrationis quam organum directionis dynamicae, quod utatur methodis
scientificis et instrumentis huius temporis condicionibus adaptatis, ratione
nempe habita hodiernae investigationis theologicae, methodologicae et
pastoralis missionariae. In directione huius Dicasterii partem actuosam cum
voto deliberativo habeant repraesentantes selecti omnium illorum qui in opere
missionali collaborant: Episcopi ex toto orbe, [981] auditis Conferentiis
Episcopalibus, necnon moderatores Institutorum et Operum Pontificalium, modis
et rationibus a Romano Pontifice statuendis. Hi omnes, statutis temporibus
convocandi, sub auctoritate Summi Pontificis supremam ordinationem totius
operis missionalis exerceant.
Huic Dicasterio praesto sit permanens Coetus Consultorum
peritorum, scientiae aut experientiae probatae, quorum inter alia erit cum de
condicione variarum regionum locali et de modo cogitandi diversorum coetuum
hominum, tum de methodis evangelizationis adhibendis opportunas notitias
colligere et conclusiones scientifice fundatas pro opere et cooperatione
missionali proponere.
Instituta religiosarum, opera regionalia pro Missionibus
necnon organizationes laicorum, praesertim internationales, modo congruo
repraesententur.
30. Ut in ipso opere missionali exercendo fines et
effectus attingantur, omnibus operariis missionalibus sit «cor unum et anima
una» (Act. 4,32).
Episcopi est, uti rectoris et centri unitatis in
apostolatu dioecesano, activitatem missionalem promovere, moderari et
coordinare, ita tamen ut spontanea navitas eorum qui in opere partem habent,
servetur et foveatur. Omnes missionarii, etiam religiosi exempti, eiusdem
potestati subsunt in variis operibus, quae sacri apostolatus exercitium
respiciunt.[151] Ad meliorem
coordinationem, Episcopus constituat in quantum fieri potest Consilium
pastorale, in quo clerici, religiosi et laici per delegatos selectos partem
habeant. Curet insuper ne activitas apostolica ad solos iam conversos
limitetur, sed aequa pars et operariorum et subsidiorum evangelizationi
non-christianorum destinetur.
31. Conferentiae Episcopales communi consilio graviores
quaestiones et problemata urgentia tractent, quin tamen differentias locales
negligant.[152] Ne
insufficiens personarum et subsidiorum copia dissipetur, neve incepta sine
necessitate multiplicentur, commendatur ut opera bono [982] omnium inservientia
collatis viribus condant, uti e. g. seminaria, scholas superiores et technicas,
centra pastoralia, catechetica, liturgica necnon instrumentorum communicationis
socialis.
Eiusmodi cooperatio pro opportunitate etiam inter diversas
Conferentias episcopales instituatur.
32. Expedit quoque coordinare activitates quae ab
Institutis vel Associationibus Ecclesiasticis exercentur. Quae omnia, cuiusvis
sint generis, in universis quae ipsam activitatem missionalem spectant,
obsecundent Ordinario loci. Quare multum proderit particulares inire
conventiones, quibus relationes inter Ordinarium loci et Moderatorem Instituti
regantur.
Quando Instituto cuidam commissum fuit territorium,
Superiori Ecclesiastico et Instituto cordi erit omnia ad hunc finem dirigere ut
nova communitas christiana in Ecclesiam localem crescat, quae opportuno tempore
a proprio Pastore cum suo clero regatur.
Cessante territorii commissione nova oritur condicio. Tunc
Conferentiae Episcoporum et Instituta, communi consilio statuant normas, quae
relationes inter Ordinarios locorum et Instituta moderentur.[153]
Sanctae Sedis autem erit principia generalia delineare iuxta quae conventiones
regionales vel etiam particulares ineantur.
Quamquam Instituta parata erunt continuare opus inceptum
collaborando in ministerio ordinario curae animarum, tamen crescente clero
locali, providendum erit ut Instituta, quantum eorum fini congruit, ipsi
Dioecesi fidelia maneant, opera specialia vel aliquam regionem in ea generose
assumendo.
33. Instituta vero, quae in eodem territorio activitati
missionali incumbunt, vias et modos inveniant oportet, quibus opera
coordinentur. Quare summae utilitatis sunt Conferentiae Religiosorum et Uniones
Religiosarum, in quibus omnia eiusdem nationis vel regionis Instituta partes
habeant. Hae Conferentiae inquirant, quaenam communi conatu peragi possint, et
arcta relatione cum Conferentiis Episcopalibus connectantur.
Quae omnia pari ratione ad collaborationem Institutorum
missionalium in terris patriis extendere convenit, ita ut quaestiones et
incepta communia facilius et minoribus cum expensis solvi queant, ut puta
formatio doctrinalis futurorum missionariorum, necnon cursus pro missionariis,
relationes ad publicas auctoritates vel ad organa internationalia et
supranationalia. [983]
34. Cum rectum et ordinatum exercitium actuositatis
missionariae requirat ut operarii evangelici ad munera sua, praesertim ad
dialogum cum religionibus et culturis non-christianis, scientifice
praeparentur, et in ipsa exsecutione efficaciter adiuventur, desideratur ut in
favorem missionum inter se fraterne et generose collaborent quaelibet Instituta
scientifica quae colunt missiologiam aliasque disciplinas vel artes missionibus
utiles, uti ethnologiam et linguisticam, historiam et scientiam religionum,
sociologiam, artes pastorales et similia.
CAPUT VI
De cooperatione
35. Cum tota Ecclesia missionaria sit, et opus
evangelizationis officium Populi Dei fundamentale, Sacra Synodus omnes ad
profundam renovationem interiorem invitat, ut vivam conscientiam propriae
responsabilitatis in Evangelii diffusione habentes, partes suas assumant in
opere missionali apud Gentes.
36. Ut membra viventis Christi, Ipsi per Baptismum necnon
per Confirmationem et Eucharistiam incorporati et configurati, omnes fideles
officio tenentur ad Eius Corporis expansionem et dilatationem cooperandi, ut
quamprimum Illud ad plenitudinem adducant.[154]
Quare omnes Ecclesiae filii vivam suae erga mundum
responsabilitatis conscientiam habeant, spiritum vere catholicum in seipsis
foveant, suasque vires in opus evangelizationis impendant. Attamen, sciant
omnes, primum ac potissimum suum debitum pro fidei diffusione esse, vitam christianam
profunde vivere. Eorum enim fervor in Dei servitio [984] et erga alios caritas
novum spiritualem afflatum toti Ecclesiae afferent, quae apparebit ut signum
levatum in nationes,[155]
«lux mundi» (Mt. 5,14) et «sal terrae» (Mt. 5,13). Hoc testimonium vitae
facilius effectum suum obtinebit si una cum aliis coetibus christianis
praestabitur, iuxta normas Decreti De Oecumenismo.[156]
Ex hoc renovato spiritu preces et paenitentiae opera Deo
sponte offerentur ut opus missionariorum sua foecundet gratia, vocationes
missionariae ortum habebunt, opes quibus missiones indigent promanabunt. Ut
autem omnes et singuli christifideles praesentem Ecclesiae in mundo condicionem
plane noverint, et vocem audiant multitudinum clamantium: «Adiuva nos»,[157]
notitiae missionales, modernis etiam instrumentis communicationis socialis
adhibitis, tales praebeantur, ut activitatem missionalem suam sentientes, ad
tam immensas et profundas hominum necessitates cor aperiant eisque subvenire
valeant.
Necessaria quoque est coordinatio notitiarum et cooperatio
cum organis nationalibus et internationalibus.
37. Cum autem Populus Dei in communitatibus, praesertim
dioecesanis et paroecialibus vivat, et in ipsis quodammodo visibilis appareat,
ad istas etiam pertinet Christum coram Gentibus testificari.
Gratia renovationis in communitatibus crescere nequit nisi
unaquaeque spatia caritatis ad terminos terrae dilatet, similemque curam habeat
de iis qui longe ac de illis qui propria membra sunt.
Sic tota communitas precatur, cooperatur et activitatem
inter gentes exercet per filios suos quos Deus ad hoc praestantissimum munus
eligit.
Perutile erit, dummodo ne negligatur opus missionale
universale, coniunctionem servare cum missionariis ex ipsa communitate ortis,
vel cum paroecia aut dioecesi aliqua missionum, ut communio inter communitates
visibilis fiat, et in mutuam cedat aedificationem.
38. Episcopi omnes, ut membra corporis Episcoporum
Collegio Apostolorum succedentis, non solum pro aliqua dioecesi, sed pro totius
mundi [985] salute consecrati sunt. Mandatum Christi Evangelium praedicandi
omni creaturae[158]
eos, cum Petro et sub Petro, primo et immediate afficit. Inde oritur illa
communio et cooperatio Ecclesiarum quae hodie tam necessaria est ad opus
evangelizationis prosequendum. Vi istius communionis singulae Ecclesiae
sollicitudinem omnium aliarum ferunt, proprias necessitates sibi invicem
aperiunt, res suas mutuo communicant, cum dilatatio Corporis Christi munus totius
Collegii Episcoporum sit.[159]
In sua dioecesi, cum qua unum constituit, Episcopus opus
missionale suscitans, promovens, dirigens, spiritum et ardorem missionalem
Populi Dei praesentem et quasi visibilem reddit, ita ut tota dioecesis
missionaria evadat.
Episcopi erit in suo populo, praesertim inter infirmos et
aerumnis oppressos, animas suscitare quae orationes et paenitentiae opera Deo
corde aperto pro mundi evangelizatione offerant; vocationes iuvenum et
clericorum ad Instituta missionalia libenter fovere, gratoque animo ferre, si
Deus quosdam eligat qui actuositati Ecclesiae missionali inserantur;
Congregationes dioecesanas hortari et adiuvare ut propriam partem in
missionibus assumant; opera Institutorum missionalium apud suos fideles
promovere, sed praesertim Opera Pontificalia Missionalia. Istis enim Operibus
iure primus locus tribui debet quippe quae media sunt tum ad catholicos inde ab
infantia sensu vere universali et missionario imbuendos, tum ad excitandam
efficacem collectionem subsidiorum in bonum omnium Missionum pro cuiuscumque
necessitate.[160]
Cum vero in dies crescat necessitas operariorum in vinea
Domini, et sacerdotes dioecesani desiderent et ipsi partes semper maiores in
mundi evangelizatione habere, Sancta Synodus exoptat ut Episcopi, gravissimam
considerantes penuriam sacerdotum qua evangelizatio multarum regionum
impeditur, aliquos e melioribus suis sacerdotibus, qui se ad [986] opus
missionale offerant, debita praeparatione peracta, ad dioeceses clero carentes
mittant, ubi saltem ad tempus ministerium missionale in spiritu servitii
exerceant.[161]
Ut autem Episcoporum activitas missionalis in bonum totius
Ecclesiae efficacius exerceri possit, expedit ut Conferentiae Episcopales
negotia moderentur quae ad ordinatam cooperationem propriae regionis spectant.
In suis Conferentiis agant Episcopi de sacerdotibus cleri dioecesani gentium
evangelizationi devovendis; de certa stipe quam unaquaeque dioecesis propriis
redditibus proportionatam quotannis pro opere missionum dare tenetur;[162]
de modis et mediis quibus missiones directe subveniuntur dirigendis et
ordinandis; de Institutis missionalibus et seminariis cleri dioecesani pro
missionibus adiuvandis et, si opus est, fundandis; de arctioribus nexibus inter
huiusmodi Instituta et dioeceses fovendis.
Ad Conferentias episcopales pariter pertinet opera
instituere et promovere quibus illi qui laboris et studii causa ex terris
missionum immigrant fraterne excipiantur et congruenti pastorali cura
adiuventur. Per eos enim populi longinqui vicini quodammodo fiunt et
communitatibus antiquitus christianis optima occasio offertur cum nationibus
quae Evangelium nondum audierunt colloquendi et eis in proprio officio amoris
et adiumenti genuinum Christi vultum ostendendi.[163]
39. Presbyteri personam Christi gerunt et cooperatores
sunt ordinis episcopalis, in triplici sacro munere quod natura sua ad missionem
Ecclesiae spectat.[164]
Penitus ergo intelligant suam vitam etiam in servitium Missionum consecratam
esse. Cum autem per proprium suum ministerium-quod praecipue in Eucharistia,
quae Ecclesiam perficit, consistit-cum Christo Capite communicent et alios ad
hanc communionem adducant, non possunt non sentire quantum adhuc ad
plenitudinem Corporis desit, et quantum proinde praestandum sit ut in dies
crescat. [987] Curam ergo pastoralem ita ordinabunt, ut dilatationi Evangelii
apud non-christianos prosit.
Presbyteri in cura pastorali zelum pro mundi
evangelizatione inter fideles excitabunt et conservabunt, per catechesim et
praedicationem eos instruendo de munere Ecclesiae Christum Gentibus
annuntiandi; familias christianas edocendo de necessitate et honore vocationes
missionales inter proprios filios et filias colendi; in iuvenibus scholarum et
catholicarum associationum fervorem missionalem fovendo ita ut ex illis futuri
Evangelii Praecones oriantur. Fideles doceant pro missionibus orare et ab
eisdem eleemosynas quaerere ne erubescant, quasi mendici pro Christo
animarumque salute facti.[165]
Professores Seminariorum et Universitatum iuvenes veram
condicionem mundi et Ecclesiae docebunt, ut necessitas impensioris
evangelizationis nonchristianorum eis appareat et eorum zelum nutriat. In
tradendis vero disciplinis dogmaticis, biblicis, moralibus et historicis
rationes missionales in illis contentas in lucem ponant, ut hoc modo
conscientia missionaria in futuris sacerdotibus formetur.
40. Instituta religiosa, vitae contemplativae et activae,
maximam hucusque partem in mundi evangelizatione habuerunt et habent. Eorum
merita Sacrosancta Synodus libenter agnoscit et Deo gratias agit pro tot
impensis in Dei gloriam et in servitium animarum praestitis, eademque hortatur
ut indefesse in opere incepto prosequantur, cum sciant virtutem caritatis, quam
ex vocatione perfectius colere tenentur, ad spiritum et laborem vere catholicum
se impellere et obligare.[166]
Instituta vitae contemplativae per suas orationes,
paenitentiae opera et tribulationes, maximum momentum habent in conversione
animarum, cum Deus sit qui rogatus mittit operarios in messem suam,[167]
animos non-christianorum ad audiendum Evangelium aperit,[168]
et verbum salutis in eorum cordibus foecundat.[169]
Imo rogantur haec Instituta ut domos in [988] locis missionum condant, sicut non pauca iam
fecerunt, ut ibi, modo traditionibus genuine religiosis populorum accommodato,
vitam degentes, praeclarum testimonium maiestatis et caritatis Dei, necnon et unionis
in Christo, inter non-christianos reddant.
Instituta vero vitae activae, sive finem stricte
missionalem prosequantur sive non, sincere coram Deo sese interrogent utrum
actuositatem suam in expansionem Regni Dei inter Gentes extendere valeant; utrum
quaedam ministeria aliis relinquere possint, ita ut suas vires pro missionibus
impendant; utrum activitatem in missionibus incipere possint, aptando, si
necesse fuerit, suas Constitutiones, ad mentem tamen Fundatoris; utrum sodales
sui pro viribus in activitate missionali participent; utrum eorum consuetudo
vitae sit testimonium Evangelii indoli et condicioni populi accommodatum.
Cum autem, Spiritu Sancto inspirante, in dies crescant in
Ecclesia Instituta saecularia, eorum opera, sub auctoritate Episcopi,
multiplici ratione in missionibus fructuosa esse potest, ut signum plenae
deditionis ad evangelizationem mundi.
41. Laici ad opus evangelizationis Ecclesiae cooperantur
et tamquam testes simul et viva instrumenta missionem eius salvificam participant,[170]
praesertim si a Deo vocati ab Episcopis ad hoc opus assumuntur.
In terris iam christianis laici ad evangelizationis opus
cooperantur, cognitionem et amorem erga missiones in seipsis et in aliis
fovendo, vocationes in propria familia, in associationibus catholicis et in
scholis excitando, subsidia cuiusque generis offerendo, ut donum fidei, quod
gratis receperunt, aliis donari possit.
In terris autem missionum, laici, sive advenae sive
autochtoni, in scholis doceant, res temporales gerant, in activitate paroeciali
et dioecesana collaborent, varias formas apostolatus laicorum instituant atque
promoveant, ut fideles novellarum Ecclesiarum quamprimum propriam partem in vita
Ecclesiae assumere possint.[171]
[989]
Laici tandem cooperationem oeconomico-socialem populis in
via evolutionis libenter praebeant; quae cooperatio eo magis laudanda est, quo
magis ad ea instituta fundanda spectat, quae structuras fundamentales vitae
socialis attingunt, vel ad formationem eorum ordinantur, qui responsabilitatem
publicae rei habent.
Peculiari laude digni sunti illi laici qui, in
Universitatibus vel Institutis scientificis, suis investigationibus historicis
vel scientifico-religiosis cognitionem populorum et religionum promovent,
Evangelii praecones adiuvando, et dialogum cum non-christianis praeparando.
Cum aliis christianis, cum non-christianis, speciatim cum
membris consociationum internationalium fraterno animo collaborent, semper id
prae oculis habentes, ut «aedificatio terrenae civitatis in Domino fundetur ad
Ipsumque dirigatur».[172]
Ad haec omnia munera obeunda, necessaria indigent laici
praeparatione technica et spirituali, quae in Institutis ad hoc destinatis dari
debet, ut eorum vita testimonium inter non-christianos pro Christo sit,
secundum verbum Apostoli: «Sine offensione estote Iudaeis et Gentibus et
Ecclesiae Dei; sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quaerens quod mihi
utile est, sed quod multis, ut salvi fiant» (I Cor. 10, 32-33).
Conclusio
42. Patres Concilii una cum Romano Pontifice, officium
Regnum Dei ubique diffundendi gravissime sentientes, omnes Evangelii praecones
peramanter salutant, eos praesertim qui pro Christi nomine persecutionem
patiuntur, socii eorum passionum effecti.[173]
Eodem amore quo Christus erga homines flagravit, et ipsi
exardescunt. Conscii autem Deum esse qui efficit ut Regnum suum in terris
adveniat, una cum omnibus christifidelibus preces effundunt, ut per
intercessionem [990] Virginis Mariae
Reginae Apostolorum, gentes quamprimum ad agnitionem veritatis adducantur[174]
et claritas Dei quae in facie Christi Iesu resplendet per Spiritum Sanctum
omnibus illucescat.[175]
Haec omnia et singula quae in hoc Decreto edicta sunt,
placuerunt Sacrosancti Concilii Patribus. et Nos, Apostolica a Christo Nobis
tradita potestate, illa, una cum Venerabilibus Patribus, in Spiritu Sancto
approbamus, decernimus ac statuimus et quae ita synodaliter statuta sunt ad Dei
gloriam promulgari iubemus.
Romae, apud S.
Petrum die VII mensis decembris anno MCMLXV.
Ego PAULUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus
Sequuntur
Patrum subsignationes, ut in pp. 941-946.
[1] CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 48: AAS 57 (1965), p. 53.
[2] Cf. Mc. 16,15.
[3] S. AUGUSTINUS, Ennar.
in Ps. 44, 23: PL 36, 508; CChr 38, 150.
[4] Cf. Mt. 5, 13-14.
[5] Cf. Eccli. 36,19.
[6] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 2: AAS 57 (1965), pp. 5-6.
[7] Cf. Io. 11,52.
[8] Cf. S. IRENAEUS, Adv.
Haer. III, 18, 1: «Verbum existens apud Deum, per quem omnia facta sunt, et qui
semper aderat generi humano...»: PG 7, 932; id. IV, 6, 7: «Ab initio enim
assistens Filius suo plasmati, revelat omnibus Patrem, quibus vult, et quando
vult et quemadmodum vult Pater»: ib. 990; cf. IV, 20, 6 et 7: ib. 1037;
Demonstratio n. 34: Patr. Or., XII, 773; Sources Chr,t., 62, Paris 1958, p. 87;
CLEMENS ALEX., Protrept., 112, 1: GCS Clemens I 79; Strom. VI, 6, 44, I: GCS
Clemens II 453; 13, 106, 3 et 4: ibid. 485. Pro doctrina ipsa cf. PIUS XII,
Nuntium radiophon. 31 dec. 1952; CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen
Gentium, n. 16: AAS 57 (1965), p. 20.
[9] Cf. Col. 1,13; Act. 10,38.
[10] Cf. 2 Cor. 5,19.
[11] Cf. Hebr. 1,2; Io. 1,3
et 10; I Cor. 8,6; Col. 1,16.
[12] Cf. Eph. 1,10.
[13] Cf. II Cor. 8,9.
[14] Cf. Mc. 10,45.
[15] Cf. S. ATHANASIUS,
Ep. ad Epictetum, 7: PG 26, 1060; S. CYRILLUS HIEROS., Catech. 4, 9: PG 33,
465; MARIUS VICTORINUS, Adv. Arium, 3, 3: PL 8, 1101; 5. BASILIUS, Epist. 261,
2: PG 32, 969; S. GREGORIUS NAZ., Epist. 101: PG 37, 181; S. GREG. NYSS.,
Antirrheticus, Adv. Apollin., 17: PG 45, 1156; S. AMBROSIUS, Epist. 48, 5: PL
16, 1153; S. AUGUSTINUS, In Ioan. Ev. tr. XXIII, 6: PL 35, 1585; CChr 36, 236;
insuper hoc modo manifestat Spiritum Sanctum nos non redemisse, eo quod
incarnatus non est: De Agone Christ., 22, 24: PL 40, 302; S. CYRILLUS ALEX.,
Adv. Nestor. I, I: PG 76, 20; S. FULGENTIUS, Epist. 17, 3, 5: PL 65, 454; Ad
Trasimundum, III, 21: PL 65, 284: de tristitia et timore.
[16] Cf. Hebr. 4,15; 9,28.
[17] Cf. Act. 1,8.
[18] Cf. Lc. 24,47.
[19] Spiritus est qui locutus
est per prophetas: Symb. Constantinopol.: DENZ. 150 (86); S. LEO MAGNUS, Sermo
76: PL 54, 405-406: «Cum in die Pentecostes discipulos Domini Spiritus Sanctus
implevit, non fuit inchoatio muneris, sed adiectio largitatis: quoniam et
patriarchae, et prophetae, et sacerdotes, omnesque sancti qui prioribus fuere
temporibus,eiusdem sunt Spiritus sanctificatione vegetati... quamvis non eadem
fuerit mensura donorum». Etiam Sermo 77, I: PL 54, 412; LEO XIII, Enc. Divinum
illud, 9 maii 1897: ASS 29 (1897), pp. 650-651. Etiam S. IOANNES CHRYSOSTOMUS,
quamvis insistat in novitate missionis Spiritus Sancti in die Pentecostes: In
Eph. c. 4, Hom. 10, 1: PG 62, 75.
[20] Cf. Io. 14,16.
[21] De Babel et
Pentecoste saepe loquuntur SS. Patres: ORIGENES, in Genesim, c. I: PG 12, 112;
S. GREGORIUS NAZ., Oratio 41, 16: PG 36, 449; S. IOANNES CHRYSOST., Hom. 2 in
Pentec., 2: PG 50, 467; In Act. Apost.: PG 60, 44; S. AUGUSTINUS, Enn. in Ps.
54, 11: PL 36, 636; CChr. 39, 664 s; Sermo 271: PL 38, 1245; S. CYRILLUS ALEX.,
Glaphyra in Genesim II: PG 69, 79; S. GREGORIUS MAGN., Hom. in Evang., Lib. II,
Hom. 30, 4: PL 76, 1222; S. BEDA, In Hexaem., lib. III: PL 91, 125. Vide
insuper imaginem in atrio Basilicae S. Marci Venetiis.
Ecclesia
omnes linguas loquitur, et sic omnes colligit in Fidei catholicitate: S.
AUGUSTINUS, Sermones 266, 267, 268, 269: PL 38, 1225-1237; Sermo 175, 3: PL 38,
946; S. IOANNES CHRYSOST., In Ep. I ad Cor., Hom. 35: PG 61, 296; S. CYRILLUS
ALEX., Fragm. in Act.: PG 74, 758; S. FULGENTIUS, Sermo 8, 2-3: PL 65, 743-744.
De
Pentecoste ut consecratione Apostolorum ad missionem, cf. J. A. CRAMER, Catena
in Acta SS. Apostolorum, Oxford, 1838, p. 24 s.
[22] Cf. Lc. 3,22; 4, 1; Act. 10,38.
[23] Cf. Io. 14-17; PAULUS
VI, Alloc. in Concilio habita die 14 sept. 1964: AAS 56 (1964), p. 807.
[24] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 4: AAS 57 (1965), p. 7.
[25] S. AUGUSTINUS, Sermo
267, 4: PL 38, 1231: «Hoc agit Spiritus Sanctus in tota Ecclesia quod agit
anima in omnibus membris unius corporis». Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De
Ecclesia, Lumen Gentium, n. 7 (cum nota 8): AAS 57 (1965), p. 11.
[26] Cf. Act. 10,44-47; 11,15; 15,8.
[27] Cf. Act. 4, 8; 5, 32; 8, 26.29.39; 9, 31; 10; 11,
24-28; 13, 2.4.9; 16, 6-7; 20, 22-23; 21, 11 etc.
[28] Cf. etiam Mt. Io, 1-42.
[29] Cf. Mt. 28,18.
[30] Cf. Act. I, 4-8.
[31] Cf. Io. 20,21.
[32] Cf. Col. 1,24.
[33] TERTULLIANUS,
Apologeticum, 50, 13: PL 1, 534; CChr I, 171.
[34] Iam S. THOMAS AQ.
loquitur de munere apostolico plantandi Ecclesiam: cf. Sent. Lib. I, dist. 16,
q. 1, a. 2 ad 2 et ad 4; a. 3 sol.; Summa Theol., I|, q. 43, a. 7 ad 6; I| II|,
q. 106, a. 4 ad 4. Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11
(1919), pp. 445 et 453; PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 18 (1926),
p. 74; PIUS XII, 30 apr. 1939 ad Directores OO. PP. MM.; ID., 24 iun. 1944, ad
Directores OO. PP. MM.: AAS 36 (1944) p. 210; rursus in AAS 42 (1950), p. 727,
et 43 (1951), p. 508; ID., 29 iun. 1948 ad clerum indigenum: AAS 40 (1948), p.
374; ID., Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507; ID., Fidei
Donum, 15 ian. 1957 AAS 49 (1957), p. 236; IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28
nov. 1959: AAS 51 (1959), p. 835; PAULUS VI, Hom., 18 oct. 1964: AAS 55 (1964),
p. 911.
Tam Summi
Pontifices quam Patres et Scholastici saepe loquuntur de dilatatione Ecclesiae:
S. THOMAS AQ., Comm. in Matt., 16, 28; LEO XIII, Enc. Sancta Dei Civitas, 3
dec. 1880: AAS 13 (1880), p. 241; BENEDICTUS XV, Enc. Maximum illud, 30 nov.
1919: AAS 11 (1919), p. 442; PIUS XI, Enc. Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS
18 (1926), p. 65.
[35] Cf. I Pt. 1,23.
[36] Cf. Act. 2,42.
[37] In hac notione
activitatis missionalis, sicuti patet, secundum rem etiam illae partes Americae
Latinae includuntur, in quibus nec hierarchia propria nec maturitas christianae
vitae nec praedicatio Evangelii sufficiens adsunt. Utrum autem territoria haec
a Sancta Sede de facto ut missionaria agnoscantur, a Concilio non pendet.
Quapropter quoad connexionem inter notionem activitatis missionalis et
territoria certa consulto dicitur hanc activitatem «plerumque» exerceri in
certis territoriis a S. Sede agnitis.
[38] CONC. VAT. II, Decr.
De Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, n. 1: AAS 57 (1965), p. 90.
[39] Cf. Mc. 16,16; Io. 3,5.
[40] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 14: AAS 57 (1965), p. 18.
[41] Cf. Hebr. 11,6.
[42] Cf. I Cor. 9,16.
[43] Cf. Eph. 4,11-16.
[44] Cf. Io. 7,18; 8,30 et 44; 8,50; 17,1.
[45] De hac synthetica
idea vide doctrinam S. Irenaei de Recapitulatione. Cf. etiam HIPPOLYTUS, De Antichristo,
3: «Omnes volens omnesque salvare desiderans, omnes Dei filios praestare volens
sanctosque omnes in unum hominem perfectum vocans ...»: PG 10, 732; GCS
Hippolyt I 2 p. 6; Benedictiones Iacob, 7: T.U., 38-1 p. 18, lin. 4 ss.;
ORIGENES, In Ioann. Tom. I, n. 16: «Tum enim cognoscendi Deum una erit actio
eorum qui ad Deum pervenerint, duce eo Verbo quod est apud Deum; ut sic sint in
cognitione Patris formati omnes accurate filii, ut nunc solus Filius novit
Patrem»: PG 14, 49; GCS Orig. IV 20; S. AUGUSTINUS, De sermone Domini in monte,
I, 41: «Diligamus quod nobiscum potest ad illa regna perduci, ubi nemo dicit:
Pater meus, sed omnes uni Deo: Pater noster»: PL 34, 1250; S. CYRILLUS ALEX.,
In Ioann. I: «Sumus enim omnes in Christo et communis humanitatis persona in
ipsum reviviscit. Nam et novissimus Adam idcirco nuncupatus est... Habitavit
enim in nobis, qui per naturam Filius est ac Deus; ideoque in eius Spiritu
clamamus: Abba Pater! Habitat autem Verbum in omnibus in uno templo, scilicet
quod propter nos et ex nobis assumpsit, ut omnes in seipso habens, omnes in uno
corpore, sicuti Paulus ait, reconciliaret Patri»: PG 73, 161-164.
[46] BENEDICTUS XV,
Maximum illud, 30 nov. 19199: AAS 11 (1919), p. 445: «Nam ut Ecclesia Dei
catholica est nullamque apud gentem vel nationem extranea ...». Cf. IOANNES
XXIII, Enc. Mater et Magistra: «a iure divino ad universas pertinet gentes...
Ecclesia, cum in populi alicuius quasi venas vim suam inseruerit, idcirco neque
est neque se existimat institutum quoddam, eidem populo extrinsecus
impositum... Atque ideo quidquid bonum honestumque sibi esse videatur, idem
confirmant atque perficiunt» (sc. hi qui in Christo renati sunt), 25 maii 1961:
AAS (1961), p. 444.
[47] Cf. Io. 3,18.
[48] Cf. IRENAEUS, Adv.
Haer., III, 15, n. 3: PG 7, 919: «Veritatis fuerunt praedicatores et apostoli
libertatis».
[49] Breviarium romanum,
Ant. O ad vesperas diei 23 decembris.
[50] Cf. Mt. 24,31;
Didachè 10, 5: FUNK I, p. 32.
[51] Cf. Mc. 13,10.
[52] CONC. VAT. II, Const.
dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), pp. 20-21; S.
AUGUSTINUS, De Civitate Dei, 19, 17: PL 41, 646; Instr. S. C. P. F.:
Collectanea I, n. 135 p. 42.
[53] Secundum Origenem, Evangelium praedicari debet
ante consummationem mundi huius: Hom. in Luc., XXI: GCS, Orig. IX 136, 21 sq.;
In Matth. comm. ser., 39: XI 75, 25 sq.; 76, 4 sq.; Hom. in Ierem. III, 2: VIII
308, 29 s.; S. THOMAS, Summ. Theol., I-II q. 106, a. 4, ad 4.
[54] Cf. Act. 1,7.
[55] HILARIUS PICT., In
Ps. 14: PL 9, 301; EUSEBIUS CAESARIENSIS, In Isaiam 54, 2-3: PG 24, 462-463;
CYRILLUS ALEX., In Isaiam V, cap. 54, 1-3: PG 70, 1193.
[56] Cf. Eph. 4,13.
[57] Cf. Io. 4,23.
[58] Cf. Mt. 5,16.
[59] Cf. I Io. 4,11.
[60] Cf. Mt. 9,35 ss.; Act. 10,38.
[61] Cf. 2 Cor. 12,15.
[62] Cf. Mt. 20,26; 23,11; Alloc. PAULI VI die 21 nov.
1964 in Concilio habita: AAS 56 (1964), p. 1013.
[63] Cf. Eph. 4,24.
[64] Cf. Col. 4,3.
[65] Cf. Mc. 16,15.
[66] Cf. Act. 4,13, 29,31;
9,27 28; 13,46; 14,3; 19,8; 26,26; 28,31; I Thess. 2,2; 2 Cor. 3,12; 7,4; Phil.
1,20; Eph. 3,12; 6,19-20.
[67] Cf. I Cor. 9,15; Rom. 10,14.
[68] Cf. I Thess. 1,9-10;
I Cor. 1,18-21; Gal. 1,31; Act. 14,15-17; 17,22-31.
[69] Cf. Act. 16,14.
[70] Cf. Col. 3,5-10; Eph. 4,20-24.
[71] Cf Lc. 2,34; Mt. 10,34-39.
[72] Cf. I Thess. 1,6.
[73] Cf. CONC. VAT. II,
Decl. De Libertate Religiosa, Dignitatis Humanae, nn. 2, 4, 10; Const. past. De
Ecclesia in mundo huius temporis, Gaudium et Spes, n. 21.
[74] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), pp. 20-21.
[75] Cf. CONC. VAT. II,
Const. De Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. 64-65: AAS 56 (1964), p.
117.
[76] Cf. Col. 1,13. De qua
liberatione a servitute daemonis et tenebrarum in Evangelio, cf. Mt. 12,28; Io.
8,44; 12,31 (cf. I Io. 3,8; Eph. 2,1-2). In Liturgia Baptismi cf. Rit. Rom.
[77] Cf. Rom. 6,4-11; Col.
2,12-13; 1 Pt. 3,21-22; Mc. 16,16.
[78] Cf. I Thess. 3,5-7; Act. 8,14-17.
[79] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 14: AAS 57 (1965), p. 19.
[80] Cf. S. AUGUSTINUS,
Tract. in Ioann. 11, 4: PL 35, 1476.
[81] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 9: AAS 57 (1965), p. 13.
[82] Cf. I Cor. 3,9.
[83] Cf. Eph. 4,1.
[84] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 10, 11, 34: AAS 57 (1965), pp.
10-17, 39-40.
[85] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Divina Revelatione, Dei Verbum, n. 21: AAS 57 (1965), p. 24.
[86] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 12, 35: AAS 57 (1965), pp. 16,
40-41.
[87] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 23, 36: AAS 57 (1965), pp. 28,
41-42.
[88] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 11, 35, 41: AAS 57 (1965), pp.
15-16, 40-41, 47.
[89] Cf. CONC. VAT. II,
Decr. De Ecclesiis Orientalibus Catholicis, Orientalium Ecclesiarum, n. 4: AAS
57 (1965), pp. 77-78.
[90] Epist. ad Diognetum,
5: PG 2, 1173; cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n.
38: AAS 57 (1965), p. 43.
[91] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 32: AAS 57 (1965), p. 38; Decr. De
Apostolatu Laicorum, Apostolicam Actuositatem, nn. 5-7.
[92] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius, nn. 4, 8, 9.
[93] Cf. CONC. VAT. II,
Const. De Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 17: AAS 56 (1964), p. 105.
[94] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius, n. 1.
[95] Cf. IOANNES XXIII,
Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), pp. 843-844.
[96] Cf. CONC. VAT. II,
Decr. De Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, n. 4: AAS 57 (1965), pp. 94-96.
[97] Cf. IOANNES XXIII,
Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959), p. 842.
[98] Cf. CONC. VAT. II,
Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 29: AAS 57 (1965), p. 36.
[99] Cf. IOANNES XXIII,
Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959) p. 855.
[100] Agitur de sic dictis «catéchistes à
plein temps», «fulltime catechists».
[101] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 31, 44: AAS
57 (1965), pp. 37, 50-51.
[102] Cf. IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1919) p. 838.
[103] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum
Ordinis, n. 11; Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius, n. 2.
[104] Cf. CONC. VAT. II, Const. Dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 25. AAS 57
(1965), p. 29.
[105] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum
Ordinis, n. 10, ubi ad peculiaria opera pastoralia pro diversis coetibus
socialibus faciliora reddenda, praevidetur constitutio Praelaturarum personalium,
in quantum ratio apostolatus recte exercendi id postulaverit.
[106] Cf. I Cor. 15,23.
[107] Cf. I Cor. 15,28.
[108] Cf. Eph. 4,24.
[109] Cf. Ps. 2,8.
[110] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 13: AAS 57
(1965), pp. 17-18.
[111] Cf. Alloc. PAULI VI in Canon. Ss. Mart. Ugandens., 18 oct. 1964: AAS 56
(1964). p. 908.
[112] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 13: AAS 57 (1965), p. 18.
[113] CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 17: AAS 57 (1965), p. 21.
[114] Cf. Mc. 3,13 s.
[115] Cf. I Cor. 12,11.
[116] «Institutorum» nomine veniunt Ordines, Congregationes, Instituta et
Associationes quae in Missionibus laborant.
[117] Cf. PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28
febr. 1926: AAS 18 (1926), p. 69-71; PIUS XII, Saeculo exeunte, 13 iun. 1940:
AAS 32 (1940), p. 256; Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 506.
[118] Cf. Act. 13,2.
[119] Cf. Gal. 1, 16.
[120] Cf. I Cor. 9, 22.
[121] Cf. Eph. 6,19 s.; Act. 4,31.
[122] Cf. Mt. 11,29 s.
[123] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 449-450.
[124] Cf. 2 Cor. 6,4 s.
[125] Cf. 2 Cor. 8,2.
[126] Cf. I Tim. 4,14; Eph. 4,23; II Cor. 4,16.
[127] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 448-449;
PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507.
In
formatione missionariorum sacerdotum etiam ratio habenda est eorum quae
statuuntur in CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optatam totius.
[128] Cf. Act. 2,42; 4,32.
[129] Cf. 2 Tim. 1,7.
[130] Cf. Phil. 4,11.
[131] Cf. 2 Cor. 4,10 ss.
[132] Cf. 2 Cor. 12,15 s.
[133] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 41: AAS 57
(1965), p. 46.
[134] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), p. 440; PIUS
XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507.
[135] BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), p. 448; Decr. S.
C. P. F., 20 maii 1923: AAS 15 (1923), pp. 369-370; PIUS XII, Saeculo exeunte,
2 iun. 1940: AAS 32 (1940), p. 256; Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43
(1951), p. 507; IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959: AAS 51 (1959),
pp. 843-844.
[136] CONC. VAT. II, Decr. De Institutione Sacerdotali, Optata totius, nn 19-21.
Cf. etiam Const. Apost. Sedes Sapientiae cum Statutis generalibus, 31 maii
1956: AAS 48 (1956), pp. 354-365.
[137] PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun.
1951: AAS 43 (1951), pp. 523-524.
[138] BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), p. 448; PIUS
XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS 43 (1951), p. 507.
[139] Cf. PIUS XII, Fidei donum, 15 iun. 1957:
AAS 49 (1957), p. 234.
[140] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Presbyterorum Ministerio et Vita, Presbyterorum
Ordinis, n. 10, ubi de Dioecesibus et Praelaturis personalibus et aliis huiusmodi
sermo fit.
[141] Cf. Rom. 12,6.
[142] Cf. I Cor. 3,10.
[143] Cf. Io. 4,37.
[144] Cf. I Cor. 3,8.
[145] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 18: AAS 57
(1965), p. 22.
[146] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 23: AAS 57
(1965), p. 28.
[147] Cf. Motu proprio Apostolica Sollicitudo, 15 sept. 1965: AAS 57 (1965), p.
776.
[148] Cf. PAULUS VI, Alloc. die 21 nov. 1964 in Concilio habita: AAS 56 (1964),
p. 1011.
[149] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud, 30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 39-40.
[150] Si quae missiones propter peculiares rationes aliis Dicasteriis pro tempore
adhuc subsunt, expedit ut illa Dicasteria relationem habeant cum Sacra
Congregatione de Propaganda Fide, ut in omnibus Missionibus ordinandis ac dirigendis
ratio et norma omnino constans atque uniformis haberi possit.
[151] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia,
Christus Dominus, n. 35, 4.
[152] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus
Dominus, nn. 36-38.
[153] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia,
Christus Dominus, n. 35, 5-6.
[154] Cf. Eph. 4,13.
[155] Cf. Is. 11,12.
[156] Cf. CONC. VAT. II, Decr. De Oecumenismo, Unitatis Redintegratio, n. 12: AAS
57 (1965), p. 99.
[157] Cf. Act. 16,9.
[158] Cf. Mc. 16,15.
[159] Cf. CONC VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 23-24: AAS
57 (1965), pp. 27-29.
[160] Cf. BENEDICTUS XV, Maximum illud,
30 nov. 1919: AAS 11 (1919), pp. 453-454; PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr.
1926: AAS 18 (1926), pp. 71-73; PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun. 1951: AAS
43 (1951), pp. 525-526; ID., Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957), p. 241.
[161] Cf. PIUS XII, Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957), pp. 245-246.
[162] CONC.VAT. II, Decr. De pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus
Dominus, n. 6.
[163] Cf. PIUS XII, Fidei Donum, 15 ian. 1957: AAS 49 (1957), p. 245.
[164] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 28: AAS 57
(1965), p. 34.
[165] Cf. PIUS XI, Rerum Ecclesiae, 28 febr. 1926: AAS 28 (1926), p. 72.
[166] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 44: AAS 57
(1965), p. 50.
[167] Cf. Mt. 9,38.
[168] Cf. Act. 16,14.
[169] Cf. I Cor. 3,7.
[170] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, nn. 33, 35: AAS
57 (1965), pp. 39, 40-41.
[171] Cf. PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun.
1951: AAS 43 (1951), pp. 510-514; IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov.
1959: AAS 51 (1959), pp. 851-852.
[172] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. De Ecclesia, Lumen Gentium, n. 46: AAS 57
(1965), p. 52.
[173] Cf. PIUS XII, Evangelii Praecones, 2 iun.
1951: AAS 43 (1951), p. 527; IOANNES XXIII, Princeps Pastorum, 28 nov. 1959:
AAS 51 (1959), p. 864.
[174] Cf. I Tim. 2,4.
[175] Cf. 2 Cor. 4,6.